Book II › tit. 2.20 De testibus et attestationibus
X 2.20.7 Ex parte
tit. De testibus et attestationibus · 11 glosses
Idem R. Herfordensi Episcopo et Abbati Sardi.Incipit Ex parte A. · alleged in the gloss as de testib., ex parte — 14× per the register · find the allegations →
Tacito
Ex eo quod dicit tacito etc., videtur quod litterae istae non valebant, arg. infra, de testib., de caetero; et supra, de transact., ex litteris. Sed contrarium videtur, quia de publica fornicatione agebatur, quo casu licet laico vitare vel accusare tales clericos, 32. dist., praeter hoc § verum; et 32. dist., nullus. Et sic debet admitti miles ad agendum contra sacerdotem fornicarium. Quod quidam concedunt, et idem dicit tacito, quia de facto sic accidit, quia etsi dixisset se laicum, nihilominus litteras habuisset. Vel dicas quod ideo dicit tacito, quia de facto sic accidit, quia non intererat eius, quia non erat parochianus vel patronus illius ecclesiae, et ideo tacita veritate impetravit. Unde non valebunt, si hoc ab initio fuisset oppositum, bene fuisset auditus, supra, de rescript., super litteris. Et quia hanc exceptionem dilatoriam omisit, valuerunt litterae per consensum illius presbyteri, quare iudicio coepto illam opponere non valebat, infra, de re iudic., inter monasterium; C. de exception., si quis; et C. de exception., praescriptiones. Si enim interfuisset illius, puta si esset patronus vel parochianus, bene admitteretur saltem ad denunciandum, licet ipsum accusare non posset, 16. q. 7, filiis ac nepotibus.
Impetravit
Supple sub hac forma: quod si dictus etc.
Qui proximo
Et ideo ecclesiam non potuit retinere sine dispensatione Apostolicae sedis, supra, de fil. presbyt., praesentium; et supra, de fil. presbyt., dilectus; et supra, de fil. presbyt., nimis; 8. q. 1, Apostolica.
Per interpositam personam
Scilicet per procuratorem. Et sic patet quod civiliter agebat, ut removeretur solummodo ab ecclesia, infra, de simon., cum essent. Alias si criminaliter ageret, non admitteretur etiam si per seipsum, nisi suam vel suorum iniuriam prosequeretur, infra, de testib., de caetero; et 4. q. 6, omnibus. Sed nec tunc per procuratorem, quia in criminali non intervenit procurator, infra, de accusat., veniens; et 2. q. 6, si quando; et 2. q. 6 § post secundam, ubi de hoc; et melius 5. q. 3, in criminalibus causis.
Infames et notabiles
Huiusmodi exceptiones in tempus disputationis debent reservari, nec expedit testes reprobari tali modo, donec constet an contra eum deposuerint, cum possint reprobari testes post aperturas testium protestatione praemissa ante apertum, infra, de testib., praesentium; et infra, de except., denique; et infra, de simon., licet Heli; et infra, de simon., per tuas 1. Sed hoc non servavit sacerdos iste, unde valuit receptio testium, et lata sententia quousque testes fuerint reprobati non obstante appellatione. Quandoque tamen statim admittitur exceptio antequam deponat, si causam criminalem habet cum ipso, in Auth de testi. § si vero, coll. 7. Quandoque recipiuntur ante aperturam aliorum, ne prorogetur negotium, supra, de probat., licet. Alias debet recipi statim, ut in tempus disputationis quaestio reservetur, C. de testi., authen. si testis odiosus. Sed ex hoc quod hic appellavit et admittitur appellatio, videtur quod audiri debeat volens statim hoc probare. Tamen quod prius dixi, ordinarium est licet de facto hic aliter contingat. Vel dicas quod haec exceptio fuit opposita post receptionem testium, ut annullaretur dictum eorum. Sed non fuit admissa, unde recte appellavit.
De periurio
Unde ulterius ad testimonium non deberet admitti, si de hoc constaret, 6. q. 1, quicumque; 22. q. 5, parvuli; et 22. q. 5, si quis convictus; et infra, de testib., testimonium.
Si vobis constiterit
Arg. contra infra, de iureiur., venientes. Ibi revocatur executio sententiae antequam cognoscatur de appellatione, hic non. Sed ibi fuit appellatum a diffinitiva sententia, hic non fuit, et sic super certo articulo appellatum fuit hic, ibi simpliciter a sententia.
Testes idoneos
Ad hanc probationem admittitur post sententiam, quia ante sententiam hoc facere voluit, et non fuit admissus, et etiam appellavit propter hoc. Sic infra, de re iudic., cum I et A. Si vero non dixisset hoc ante sententiam, post sententiam non videtur audiendus, infra, de except., denique, ubi de hic, nisi de falso agere vellet. Quod posset usque ad viginti annos, infra, de except., cum venerabilis; et C. ad leg. Corn. de fals., querelam; et supra, de probat., licet. Praeterea ex hoc videtur quod appellans tenetur probare causam appellationis esse veram, sic infra, de except., olim. Sed contra videtur quod sufficit illud probare, quod appellans proposuit probabilem exceptionem coram iudice a quo appellavit, illam se offerens probaturum, et quod non fuisset admissus, ut probatur infra, de appell., interposita, 1. resp.; et infra, de appell., dilecto filio; et infra, de appell., ut debitus; et supra, de offi. deleg., cum causa. Et hoc idem fecit sacerdos iste, qui legitimam opposuit exceptionem, quam se obtulit probaturum. Solutio: illa contraria loquuntur in exceptionibus dilatoriis, per quas non eliditur principale propositum. Unde cum iudex nollet admittere probationem super exceptione probabili, gravavit ipsum et reddidit se suspectum, et ideo sufficit hoc solum probare coram iudice appellationis, qui procedet postea super principali. Alioquin causa remitteretur ad priorem iudicem, ut dicit capitulum infra, de appell., ut debitus. Sed haec exceptio quasi peremptoria est, etsi non directe saltem per obliquum, ut si vult relevare causam suam, necesse habet eam probare esse veram. Alioquin staretur sententiae latae auctoritate illorum testium, quia praesumitur pro sententia iudicis quamdiu non probatur contrarium, quia per hoc apparet eum frustratorie appellasse, infra, de re iudic., cum I et A. Et hoc idem probare debebat coram primis iudicibus, ne sententiarent contra ipsum si fuisset admissus. Et sic contraria se non tangunt, unde non sunt contraria. Praeterea licet probet se causam probabilem allegasse, ac eam si probaturum obtulisse, non tamen debet propter hoc sententia revocari, nisi probet testes fuisse tales ut ille allegabat, quia si cassaretur eius sententia, et postea non probaret testes fuisset tales prout dicebat et offerebat se probaturum, iterum condemnaretur, et sic rediret in pristinum statum. Quare non debet cassari sententia, nisi probet primo quod ante sententiam probare tenebatur. Si enim iudices isti non tulissent sententiam, tunc sufficeret probare quod causam probabilem allegavit et quod etiam obtulit se probaturum, quo facto postea probabit testes fuisse tales si poterit. Ber.
Molestari
Ex hoc videtur quod iudex delegatus non tantum debet mittere in possessionem, sed missum tueri, infra, de simon., querelam, in fi. Dicit Laur. quod hoc potest facere delegatus, ubi hoc exprimitur in litteris, cum sententia lata functus sit officio suo, supra, de offi. deleg., in litteris. Quia hoc videtur spectare ad ordinarium, ff. ne vis fiat ei qui in poss., ait praetor § 1. Tanc. dicit quod potest hoc delegatus usque ad annum, supra, de offi. deleg., quaerenti. Sed ante sententiam, quia semper durat iurisdictio, videtur quod semper possit defendere eum in possessione quam assignaverit, cum scilicet fuerit contumax ante litis contestationem.
Si vero res aliter
Id est, si falsum suggessit, quia non fuit privatus ecclesia sua per tales testes, nec iudices processerunt contra illum. Sed videtur esse contra ius, quia secundum hoc debuit remitti ad priores iudices et condemnari in expensis, infra, de appell., ut debitus; et infra, de appell., cum in ecclesia. Unde dicas quod fecit ei in hic gratiam dominus Papa, quia non remisit illum ad priores iudices. Si vis, expone aliter, id est, non potuit probare testes tales fuisse ut dicebat, per quos lata fuit sententia. Sed quod sequitur contrarium videtur, et ideo expone ut prius.
Monere
Arg. quod in crimine non sunt cogendi testes, etiam in excipiendo.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.