The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.25 De exceptionibus

X 2.25.6 Cum venerabilis

tit. De exceptionibus · 10 glosses
Idem Monachis Farsensibus.Incipit Cum venerabilis frater · alleged in the gloss as de except., cum venerabilis 23× per the register · find the allegations →
Ex permutationis
Similem casum habes supra, de transact., praeterea quarto.
Responsionem
Factam per procuratorem monasterii, scilicet ubi dixit: praepropere sic respondit. Sed in hoc non bene allegabat episcopus pro se, quia huiusmodi repentina litis contestatio non praeiudicabat monasterio, in Auth. de exhib. et intro. § illud, coll. 5; arg. 32. q. 1, apud; et 5. q. 5, qui ambulat § sed aliud, ibi: qui autem inconsiderate loquitur, sentiet mala; 50. dist., ponderet. Et merito, quia litis contestatio directe debet fieri per interrogationem et responsionem directam affirmando vel negando simpliciter, supra, de litis contest., olim; et supra, de elect., dudum ecclesia. Sed hic procurator sub forma exceptionis sub conditione respondet, ut patet ex ipsa responsione et per id quod postea sequitur in littera, ubi dicit: vel per procuratoris responsionem.
Bonae fidei
Quae sint actiones bonae fidei habetur Inst. de action. § actionum. Et conumerantur ibi septendecim, scilicet actio ex vendito, empto, locato et conducto, negotiorum gestorum, mandati, depositi, pro socio, tutelae, commodati, pignoratitia, familiae erciscundae, communi dividundo, praescriptis verbis, quae de aestimato proponitur, ut si rem meam do tibi, et aestimo ut eam vendas pro decem aut decem reddas mihi aut rem, ff. de aestim., actio. Et permutatio de qua fit hic mentio, et hereditatis petitio. Aliae vero dicuntur actiones stricti iuris, ut actio ex mutuo, arbitrium, et consimilia. Nec dicuntur bonae fidei, quia in eis tantum servari debeat bona fides, quia in contractibus stricti iuris servari debet bona fides. Et in quocumque contractu bona fides intervenire debet, C. de act. et oblig., bonam. Ideo dicuntur stricti iuris, quia non venit in eis nisi quod stricte exigit actionis natura. Unde non veniunt usurae ex mora in contractibus stricti iuris, nisi specialiter sint promissae, ff. de negot. gest., quia tantumdem; et C. de usuri., quamvis usurae. Sed in contracitibus bonae fidei veniunt usurae ex tempore morae, ff. de act. emp. et vend., Iulianus § ex vendito; et ff. de usuri., mora § in bonae fidei. Nota in actionibus stricti iuris non venit interesse, si rem dari mihi est in obligatione. Secus in rem tradi vel factum, ff. de ver. oblig., ubi autem § ulti.; et ff. de ver. oblig., si fundum; et ff. de re iud., si quis ab alio § ulti. Sed omnia ista accessoria veniunt in bonae fidei iudiciis, ff. de act. emp. et vend., si res vendita, in princ. Sed non veniunt in contractibus stricti iuris. Item in bonae fidei actionibus quandoque veniunt ea de quibus nihil est cogitatum, ut ruta caesa et similia, ff. de act. emp. et vend., fundi § si ruta; et supra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia, et ibi quaedam de his tanguntur. In actionibus bonae fidei multum exuberat officium iudicis, et pinguius quam in actionibus stricti iuris, et istis rationibus dicuntur bonae fidei et aliae dicuntur stricti iuris.
Loco domini
Hoc ideo dicit, quia qui dat alienam rem, non contrahit permutationem, ff. de rer. perm., sicut, in fi.
Confessus
Haec regula sumpta est ff. de exception., non utique. Sed nonne ex eo quod confessus fuit permutationem factam, per consequens est confessus quod sit factum de meo tuum, quia illud dicitur permutatio, ff. de rer. perm., sicut, in fi. Et qui confitetur unum, per consequens confitetur id quod sequitur ex illo, 8. dist., quo iure; et supra, de offi. deleg., cum super; et supra, de dolo et contu., cum dilecti. Praeterea tacita confessio habetur pro contestatione, supra, de dolo et contu., prout. Item interrogando fit confessio sive negatio, 22. q. 2, quod ait; et 32. q. 7, quid in omnibus; et infra, de homic., cum iuramento; ff. de ver. oblig., stipulatio non potest § si quis ita. Ad hoc dicas quod excipiendo de permutatione non confitetur de intentione adversarii, ut hic dicit, quia potest esse quod de facto fuit permutatio et non de iure. Similiter in exceptione pacti de non petendo debitum, quia per hoc non confitetur debitum, quia potest esse quod non de iure debuit. Qui excipit debet ita dicere: frater non confiteor hoc quod dicis, sed si fecissem, pactum factum est mihi de non petendo. Et sic iste etiam respondet dicendo, et si dudum fuerit etc., quia sic non asseruit simpliciter sed sub conditione, et ideo non praeiudicavit talis confessio ipsi monasterio, quia non fuit confessio sed exceptio. Vel si pertinuit ad ecclesiam Sabinensem, permutatio intercessit. Item si quis dicat se perscripsisse, et adversarius dicat: ego interrupi praescriptionem tuam, nonne per hanc exceptionem dicendo: ego interrupi praescriptionem tuam, confitetur de intentione adversarii? Quare ergo postea auditur probatio praescriptionis post talem exceptionem, per quam confitetur de intentione adversarii, ut supra, de testib., ex tenore; infra, de praescrip., illud? Sed dicas quod non fatetur de praescriptione qui excipit de interruptione, nec confitetur de intentione adversarii. Et ideo debet probare praescriptionem qui eam opponit, supra, de probat., ex litteris; et infra, de praescrip., illud. Et sic debet dicere: non credo te praescripsisse, sed si hoc verum est, dico quod interrupi praescriptionem tuam, quam interruptionem probare debet, ut dicit decretalis infra, de praescrip., illud. Idem est dicendum cum aliquis petitur in virum, dicat: non confiteor me esse virum tuum, sed si esset, consanguinitas est inter me et te, ut supra, de testib., ex tenore. Nam sic respondendo non confitetur de intentione adversarii, nec onerat se aliqua probatione, sed adversarium, nisi tunc demum cum actor fundaverit intentionem suam, quia tunc exceptio probanda est, ut notatur infra, de except., exceptionem.
Per vitium
Hoc ipso debuit succumbere monasterium, supra, de rescript., olim.
Licet autem
Responsio quasi tacitae quaestionis. Posset quis dicere: si instrumentum falsavit, ergo hoc ipso debuit succumbere monasterium quod exhibet instrumentum falsum? Respondet Papa delictum ipsius qui ipsum falsavit non debet in damnum monasterii redundare, 16. q. 6, si episcopus. Vel intellige potius quod allegabatur contra monasterium ex parte episcopi, ut per hoc amitteret causam, ut supra, de rescript., olim. Propter consimilem falsitatem tulit Eugenius Papa sententiam contra ecclesiam Oseenensem, supra, de in integ. restit., tum ex litteris. Sed quare non hic Papa tulit sententiam contra monasterium? Quia non constitit capitulum fuisse in culpa, ut bene innuit littera ista, delictum personae etc.
Ad viginti annorum
C. ad leg. Corn. de fals., querelam. De hoc dictum est supra, de probat., licet.
Veritate comperta
Sed utrum talis sententia teneat ipso iure, dubitari consuevit, quod non videtur, quia exceptio non datur ex ea, ff. de exception., quae agnitis. Sed si nulla est ipso iure, qualiter incipit valere etiam post annum vigesimum, quia quod ab initio non valet, tractu temporis non convalescit, ff. de regul. iur., quod initio; et ff. de regul. iur., quae ab initio; 16. q. 3, placuit § potest, vers. quod si privatus; et supra, de elect., auditis? Dicas quod talis sententia tenet, et in suo robore durabit, et servari debet quousque falsitas revelata fuerit, supra, de fide instrum., accepimus § interim. Quamvis articulus ille dubitabilis est, durabit sententia. Revelata vero veritate tunc primo apparet quod nulla fuit. Et ideo tunc pronunciabitur nulla. Sic infra, de frig. et malef., fraternitatis, in fi. Et quicquid occasione talis sententiae perceptum vel obtentum est, non cassabitur. Sicut per sententiam ius non constituitur, sed si quod erat declaratur cum sententia profertur, ff. si serv. vend., sicut § sed si quaeritur. Et hoc dicit littera ista, valeat retractari veritate comperta, sicut est in sententia lata per falsum procuratorem, quia falsitate probata iudicium nullum tunc primo apparet, supra, de procurat., in nostra; et C. de procur., licet.
In diocesi
16. q. 7, omnes; et 18. q. 2, monasteria.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.