The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.12 De homicidio voluntario vel casuali

X 5.12.4 Cum iuramento

tit. De homicidio voluntario vel casuali · 5 glosses
Hieronymus.Incipit Cum iuramento pollicitus · alleged in the gloss as de homic., cum iuramento 2× per the register · find the allegations →
Si ob iusiurandum
Verba sunt Hieronymi exponentis praedicta verba.
Fecisse
Homicidium scilicet.
Facturus esset
Certe non debuit facere quia in generali sermone promissione multa excipiuntur, ff. de servit., si cui; quia omnia illicita intelliguntur excepta. De hoc habes plura arg. supra, de iureiur., quemadmodum. Et ea etiam non veniunt quae specialiter non dedisset, ff. de pignorib., obligatione. Unde Herodes non fuit obligatus suo iuramento ut daret caput Ioannis mulieri saltanti per illa verba generalia, quodcumque postulasset etc., quia si specialiter petiisset, non dedisset. Et ideo tale iuramentum ipsum non excusavit.
An non
Quasi dicat, non. Immo et fecisset in suis, non ideo debuisset facere in aliis. Nam in propriis saevitia culpanda in alienis coercenda est, ff. solut. matrim., si constante § si maritus. Non enim ad minorem diligentiam tenetur in rebus alienis quam in suis, C. mand. vel cont., in re mandata; Inst. quib. mod. re cont. oblig. § at is qui; ff. commodat., si ut certo. Et bona fides abesse praesumitur si rebus tuis existentibus salvis res depositas amisisti, supra, de deposit., bona fides.
Debuit
1. dist., humanum genus; 50. dist., ponderet; 2. q. 1, primo semper. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.