Book III › tit. 3.16 De deposito
X 3.16.2 Bona fides
tit. De deposito · 5 glosses
Gregorius IX.Incipit Bona fides abesse · alleged in the gloss as de deposit., bona fides — 15× per the register · find the allegations →
Rebus tuis salvis
Ex hac praesumptione condemnabitur. Sic C. locat. et conduct., dominus; et ff. deposi., quod Nerva; sic ff. commodat., si ut certo § quod vero senectute. Et ita si bona fides abest, dolus adesse praesumitur. Nam contraria sunt C. de rescind. vend., si volo. Et est simile, 32. q. 1, cum renunciatur. Et praesumptio sufficit ad condemnationem in casu isto, 32. q. 1, dixit Dominus; et 54. dist., fraternitatem; infra, de Iudae. et Sarrac., nulli. Ber.
De culpa
Nota quod depositarius tenetur de solo dolo, si dolose versatus est in deposito, ff. deposi., depositum § in conducto; et ff. deposi., depositum § ulti.; et ff. commodat., si ut certo § 2; et ff. de regul. iur., contractus. Et de lata culpa quam Nerva dixit esse dolum, ff. deposi., quod Nerva. Quod Azo intelligit dolum praesumptum, ff. mand. vel cont., si fideiussor, 1. resp. Ideo sic expone, quia in ea lege dicitur ipsam latam culpam prope dolum esse, ff. de leg. 1, cum res § ulti.; et ff. de act. et oblig., obligationes aut ex contractu § is quoque apud quem. Et alibi dicitur latam culpam dolo comparari, ff. si mens. fals., adversus § lata est. Et ita non dolus est, quia nihil est id cui ipsum est simile. Quandoque tamen in casibus praestat culpam depositarius, si ipse se obtulerit deposito, ut hic, et ff. deposi., depositum § saepe. Idem si mercedem accipiat pro custodia, ut hic, et ff. deposi., depositum § si quis servum. Item et in tertio casu si conveniat inter eos, ff. deposi., depositum § si conveniat; et ff. commodat., si ut certo § nunc videndum. Sed si conveniat ne dolus praestetur, haec conventio non valet quia contra bonos mores est, ff. deposi., depositum § si conveniat; et ff. de pacti., si unus § illud. Item et in alio si causa depositarii res penes ipsum deposita sit, ff. deposi., depositum § si pecuniam; et ff. si cert. pet., si quis neque. Et tunc venit levissima culpa et si moram facit in restituendo, ff. deposi., si in Asia § ulti. Praesumitur autem lata culpa vel dolus si non adhibeat diligentiam qualem in rebus suis, ff. deposi., quod Nerva. Vel quia res suae salvae sunt, et depositae non apparent, ut hic dicitur. Et hoc exemplum pone: res suas ponebat in arca secura, et res depositas dimittebat in domo super bancas. Casus tamen fortuitus non imputatur, sicut nec in commodato, supra, de commod., cum gratia; et ff. commodat., in rebus. Nisi in casibus hic contentis, ut si pactum interveniat, ut praestetur, C. deposi., si incursu. Contractus enim ex conventione legem accipiunt et servari debent, nisi improbatum sit a iure, ff. deposi., depositum § si conveniat; ff. de re iud., contractus. Ita tamen quod casus nominetur in pacto, sicut dixi in commodato. Sic supra, de deposit., gravis. Propter culpam vel dolum casus imputatur, ut hic dicitur. Si enim rem depositam vendidit et postea eam redimat, ut eam habeat in causa depositi etiam si sine dolo malo illius periit, tenetur quia sufficit semel dolum commisisse, ff. deposi., depositum § si rem. Item propter moram praecedentem casus imputatur, etiam si apud deponentem periisset. Sufficit enim quod res potuit non perire, ff. de leg. 1, cum res § ulti.; ff. deposi., si in Asia § ulti.; ff. de constit. pecun., qui autem § 2. Et ex eisdem causis imputatur casus in commodato, supra, de commod., cum gratia. Item res deposita non deteriorata debet reddi, alias reddita non videtur, ff. deposi., depositum § si res deposita. Sic in commodato, ff. commodat., sed mihi § 1. Consistit autem depositum in rebus mobilibus et se moventibus tantum, nisi forte ubi apud sequestrum deponitur, cum res aliqua inter plures in controversiam deducitur, supra, de iudic., examinata. Et talis depositio non potest fieri nisi a pluribus, ff. deposi., licet, 1. resp. Item et rei depositae sicut et commodatae proprietatem retinemus et etiam possessionem, ff. deposi., licet § 1; et ff. commodat., rei commodatae.
Revocare
Quandocumque potest revocare depositum, ut hic dicit, et ff. deposi., depositum § est autem; et ff. deposi., depositum § penulti. Et si non restituitur condemnatus suo nomine infamis efficitur, C. deposi., qui depositum; ff. de his qui not. infam., furti § illud. Sicut et precarium quandocumque revocatur, supra, de precar., precarium. Secus in commodato, quod non revocatur nisi post usum expletum, supra, de commod., cum gratia § sicut. Ber.
Contra quod
Nota quod contra depositum non admittitur compensatio, C. deposi., si quis vel pecunias, unde sumitur § iste. Nec etiam depositum cum deposito compensatur. Sed qui primo deposuit, primo recipiat, ut ibi dicitur, et C. de compensat., compensationes. Et quod dicit, compensationem, in toto scilicet deductionem, scilicet pro parte. Et ita nec in toto nec in parte admittitur compensatio contra depositum. Et in hoc privilegiata est actio depositio. Et quia praedoni restitui debet depositum, ff. deposi., depositum § si praedoni. Tamen si dominus cum fure simul petat, domino restitui debet de aequitate, ff. deposi., bona fides. Et sic non erit perfidia, cum sit contractus bonae fidei. Quare dicantur bonae fidei dixi supra, de except., cum venerabilis.
In aliis
Scilicet contractibus sive in realibus sive in personalibus actionibus, si causa sit liquida, C. de compensat., compensationes, in princ. Etiam si non liqueat incontinenti, dum tamen possit liquere intra duos menses, ff. de iure fisc., aufertur § qui compensationem. Et nota quod compensatio fit in pecunia et in pondere et in quantitate, C. de compensat., si constat. Et non in speciebus ad pecuniam, ff. de pigner. act., si convenerit; ff. de condi. indeb., si non sortem § si centum; C. de rei vend., si ea pecunia. Absurdum est enim diminutionem rerum fieri propter pecuniam, ff. de impen. in re. dot., quod dicitur, 1. resp. Contra tamen videtur C. de compensat., compensationes, in princ., ubi dicitur tam in rem quam in personam. Illud intelligitur si agatur in rem et restitui non possit, potest admitti compensatio cum aestimatione in pecunia, et in delictis fit etiam compensatio, 32. q. 6, nihil iniquius; et infra, de adult., intelleximus; et infra, de adult., tua; et ff. solut. matrim., viro atque uxori. Et in poenis fit compensatio, infra, de poeni., constitutus. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.