Book II › tit. 2.1 De iudiciis
X 2.1.15 Examinata
tit. De iudiciis · 3 glosses
Idem nobili viro Matthaeo de Riparia.Incipit Examinata causa quae · alleged in the gloss as de iudic., examinata — 26× per the register · find the allegations →
Sequestram
Sequester appellatur ille apud quem res in litigium deducta communiter a litigatoribus deponitur. Et huiusmodi depositio non potest fieri nisi a pluribus, quamvis alias et unus et plures deponere possint, ff. deposi., licet.
Possidebas
Si ita intelligitur littera ista, quod iste dicebat se possedisse antequam deponeretur apud sequestrum, et cum sequestrata fuit, tunc planum est quod hic dicit, quia tunc habetur pro possessore, nisi ea mente deposuisset ecclesiam apud sequestrum, ut ipsum sequestrum constitueret possessorem potius quam custodem, ff. de acq. poss., interesse puto; ff. deposi., licet § 1. Unde non poterat intentare rei vendicationem contra illos milites nec interdictum possessorium, cum ipse possideret. Possessori enim non datur rei vendicatio, Inst. de action. § 1; et C. de alien. iud. mut. caus., cum in rem. Si vero dicebat se possidere postquam deposuerat rem apud sequestrum, sed ipsum posuit custodem, tunc adhuc dicitur possessor, alias non, ut ff. deposi., licet § 1. Et ideo nullo modo agere poterat rei vendicatione nec interdicto possessorio contra milites, sed contra sequestrum poterat agere depositi, ff. deposi., ei apud § 1; arg. ff. de peculi., depositi, 1. resp.; et ff. de reb. auct. iud. poss., si ventri § 2, in fi.; et C. de usuri., acceptam, in fi. Quandoque tamen rei vendicatio datur possidenti. Nam a depositario vel a commodatario possum rem vendicare, licet ego rem illam possideam. Et hoc dicitur fieri ratione detentionis, ff. de rei vend., officium, ad fi. Et confessoria similiter datur possidenti, ne inquietetur, ff. si serv. vend., si forte § 1; et ff. si serv. vend., sicut § sed si quaeritur. Et hoc cum est in quasi possessione servitutis, ne vicinus altius tollat domum suam, si ille vult altius aedificare, tunc per confessoriam ille potest prohibere vicinum aedificare, ut dicitur in lege ff. si serv. vend., si forte; et ff. si serv. vend., sicut § sed si quaeritur. Et confessoria datur etiam ei qui non possidet, et contendit sibi servitutem deberi, ff. si serv. vend., de servitutibus. Negatoria datur domino qui negat alium habere servitutem, ut in lege praedicta. Isto modo debuit agere miles iste negando milites illos habere ius in ecclesia, petendo ne inquietarent eum super iure patronatus. Et de istis duabus habes infra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia.
Non tenere
Cum enim inepta proponitur actio, iudex non debet statim illam corrigere si est dubia, quia licet debeat supplere de iure, de facto tamen supplere non debet. Sed debet absolvere reum, cum postea perpenderit eam ineptam ex probationibus, ut hic, et ff. si mens. fals., adversus § 1; et infra, de dona., inter dilectos; et infra, de restit. spol., cum ad sedem. Si vero manifeste cognoscit quod sit inepta, statim eam reiiciat iudex vel assesor, supra, de iudic., causam quae vertitur; ff. de off. asses., omne; et infra, de despon. impub., ad dissolvendum; supra, de elect., constitutis. Item ex hoc loco videtur quod actio secundum canones sit proponenda, arg. infra, de mut. petit., ex litteris. Contra supra, de iudic., dilecti, ubi de hoc. Dicunt tamen quidam quod in spiritualibus causis actor non tenetur proponere actionem, ut sic intelligantur iura quae dicunt actionem non esse proponendam. In civilibus vero tenetur. Io. dixit quod secundum canones non tenetur quis proponere actionem, quae magnam requirat subtilitatem sed levem, sicut est rei vendicatio, locati, depositi. Utrum huiusmodi leves teneatur nominare, dicas ut dictum est supra, de iudic., dilecti.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.