Book II › tit. 2.1 De iudiciis
X 2.1.6 Dilecti filii
tit. De iudiciis · 3 glosses
Idem Exonensi Episcopo et Capitulo Londonensi.Incipit Dilecti filii prior · alleged in the gloss as de iudic., dilecti — 14× per the register · find the allegations →
Subtiliter
Nota subtilitates in causis ecclesiasticis reprobandas. Simile de iuram. calumn., litteras; et infra, de dolo et contu., ad haec; et infra, de restit. spol., saepe. Quia huiusmodi subtilitates ad perniciem revertuntur, C. ad Trebel., sancimus. Et stricta ratio quandoque omitti solet, ff. de rel. et sump. fun., sunt personae; et ff. ad leg. Aquil., ita vulneratus § ulti.; ff. quib. mod. pig. vel hyp. sol., sicut te § si debitori. Cum enim de bona fide agitur, de apicibus iuris non est disputandum, ff. mand. vel cont., si fideiussor § quaedam.
Actio intentetur
Sic patet quod non tenemur actionem proponere secundum canones. Arg. contra infra, de mut. petit., ex litteris; et 12. q. 2, octava discussio; et 11. q. 1, experientiae; et 11. q. 1, si quisquam; et infra, de iudic., examinata; et C. si per vi. vel al. mod., iudices; et infra, de deposit., gravis. Solutio: dicas quod nullus compellitur ut proponat actionem, nec tenetur si non vult proponere in iudicio ecclesiastico. Si autem quis vult proponere in iudicio ecclesiastico et proponat, admittitur. Si autem ineptam proponat, succumbit. Sed potest proponere aptam et congruentem postea et admittitur, infra, de iudic., examinata. Laur. tamen dixit quod tenetur quandoque aliquis proponere actionem, quia cum ex una causa plures actiones oriunt, non sufficit proponere causam simpliciter, ff. de iureiuran., duobus § colonus; et ff. de institut. act., habebat; et ff. arb. furt. caes., si furtim; et ff. arb. furt. caes., si colonus; et ff. de leg. 2, cum filius § variis. Quia aliter fit condemnatio in una quam in alia, et tunc satis videtur quod eligere debeat ex qua via procedere debeat. Causa vero petendi semper exprimenda est, alias non audietur, infra, de libel. oblat., dilecti; et infra, de censib., pervenit; et C. de edict. div. Had. toll., edicto. Et causa petendi semper praecedere debet, ff. quan. dies leg. vel fid. ced., huiusmodi legatum, et hoc in personali. In reali secus ubi non tenetur quis specificare nisi velit, ut notatur infra, de libel. oblat., significantibus. Et illa iura canonica quae videntur dicere de actione, expone actio, id est, petitio. Secundum leges vero actio proponenda est, quia nemo sine actione experitur, ff. de negot. gest., si pupilli § ulti.; et ff. de edend., qua quisque; ff. de admin. tut., quotiens § item si; Inst. de action., in princ. Actio enim est ius prosequendi in iudicio quod sibi debetur. Sed secundum canones exponimus actionem, id est, causam.
Simpliciter
Sic infra, de iudic., pastoralis.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.