Book II › tit. 2.14 De dolo et contumacia
X 2.14.1 Ad haec
tit. De dolo et contumacia · 6 glosses
Alexander III. Herfordensi Episcopo.Incipit Ad haec cum · alleged in the gloss as de dolo et contu., ad haec — 7× per the register · find the allegations →
Multotiens
Non ergo semper, quia aliquando contumax excommunicatur, ut supra, ut lite non cont., quoniam § ulti.
Causae rei servandae
In qua iudex eum tueri debet, ff. ne vis fiat ei qui in poss., ait praetor § 1. Arg. infra, de simon., querelam, in fi.; et ff. de orig. iuris, necessarium § post originem.
Custodiendam
Qui enim in possessionem mittitur ex primo decreto, tantum custos efficitur et non possessor, infra, de eo qui mitt. in poss. caus., si adversarius. De hoc plene dicitur infra, de dolo et contu., contingit.
Nancisci
Licet impediatur ab adversaio ne possessionem nanciscatur, semper tamen intelligitur possidere, arg. ff. de reb. auct. iud. poss., quamvis. Et est expressum infra, de dolo et contu., contingit. Si vero impediatur per alium, ille tenetur ei ad interesse, ff. quib. ex caus. in poss. eat., si quis creditorem. Hoc intelligo si fuerit solvendo, alias obtinet quod dictum est, arg. ff. de dolo mal., et eleganter § si dolo; ff. de eo per quem fac. erit, ex hoc edicto, 1. resp.
Rigor
Arg. quod subtilitas iuris sive rigor secundum canones non est servandus, ut supra, de restit. spol., saepe, ubi de hoc. Et ita videtur quod rigor ille Inst. vi bon. rapt. § 2, vers. sed nedum talia; et 27. q. 2, priusquam; et C. und. vi, si quis in tantam; et 16. q. 6, placuit. Non debeat secundum canones servari, arg. supra, de restit. spol., saepe; et supra, de iuram. calumn., litteras; et infra, de rapt., cum causam; et infra, de rapt., accedens; et 2. q. 7, lator; et 16. q. 1, frater noster; 12. q. 2, nulli. Rigor talis non servatur in causis ecclesiarum et minorum, quibus consulitur beneficio restitutionis, sed in causis privatorum bene servatur, ut C. und. vi, meminerint; et C. und. vi, si quis in tantam. Et quod dicitur in 16. q. 6, placuit, causae suae detrimentum patiatur. Hoc verum est quo ad iudicium possessorium secundum quosdam, sed a proprietate non repellitur, ut ibi in fine dicitur. Vel ipse non stabit in causa pro re illa, sed clerici illius ecclesiae. Vel potest intelligi detrimentum patietur in rebus propriis, 12. q. 4, quicumque.
Non periclitatur
Cum enim nullum fiat ei praeiudicium ex hoc, non expedit quod rigor servetur. Sed si iustitia periclitaretur, ex hoc puniretur ad interesse, ff. ne vis fiat ei qui in poss., ait praetor, 1. resp. § haec verba; et ff. uti poss., si duo § ulti. Ad expensas tamen punitur, infra, de dolo et contu., ex litteris; et supra, ut lite non cont., quoniam § in aliis; et infra, de poeni., calumniam; et supra, de arbitr., dilecti. Sed hoc ideo dicit, quia iudex ecclesiasticus non imponit poenam sive mulctam quam imponeret saecularis, ff. si quis in ius voc. non ierit, ex quacumque § si quis, ibi extraordinariam poenam imponit.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.