The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.43 De arbitriis

X 1.43.4 Dilecti filii

tit. De arbitriis · 6 glosses
Innocentius III. Cancellario et Magistro Loth. Canonico Parisiensi.Incipit Dilecti filii abbas · alleged in the gloss as de arbitr., dilecti 17× per the register · find the allegations →
Usurario
Id est, usu. Quid sit usus, habes Inst. de usu et habit., in princ.
Reginam
Arg. quod de rebus ecclesiasticis possit compromitti in laicum, arg. infra, de arbitr., per tuas. Arg. contra infra, de arbitr., contingit, ubi dicitur de hac materia.
Sint remotae
Verum est quod feminae a civilibus officiis sunt remotae, 3. q. 7, infamis § tria; et 33. q. 5, mulierem; et ff. de re iud., qui pro tribunali; nisi princeps scienter eis delegaverit causam, 2. q. 5, Mennam; et 23. q. 4, si quis; 12. q. 2, cum devotissimam; et arg. ff. de re iud., quidam. Tamen in veteri lege populum iudicabant, 15. q. 3, tertio. Item tutelam gerere potest si renunciat Velleiano, et secundis nuptiis, in Auth. de hered. ab intest. § ex his, coll. 9. Item constituitur procuratorix a domino Papa, infra, de confirm. util. vel inutil., cum dilecta.
Nulla poena
Simile C. de recepti., sancimus.
Consuetudinem
Et ita est arg. quod consuetudo dat iurisdictionem et derogat iuri scripto, arg. supra, de consuet., ex litteris; C. de emancip. lib., si lex; et C. de emancip. lib., iubemus; et C. quae sit long. consuet., consuetudinis; et 11. dist., in his.
Per poenam
Sic ergo religiosi viri possunt petere poenam conventionalem, 25. q. 2, quaecumque; et 12. q. 2, episcopus qui mancipium; et 23. dist., quamquam; et 21. q. 5, si quis cuiuslibet. Arg. contra infra, de dolo et contu., ad haec; et infra, de dolo et contu., ex litteris; et infra, de poeni., suam; et 12. q. 2, fraternitas. Dic quod poenam a iure permissam petere possunt, ut 16. q. 1, statuimus; et 1. q. 7, quotiens; et 1. q. 7, sancimus, in fi.; 10. q. 5, illud magnitudinem. Et satis videtur quod possunt petere poenam per iura priora, nisi avaritiae causa extorqueant, ut infra, de simon., nemo, arg. Vel melius dicas quod si poena apponitur loco interesse, secundum hoc potest petere poenam quanti sua interest, ff. de act. emp. et vend., praedia. Sed si poena apponitur loco contumaciae, tunc potest peti poena et res, ff. de collat., hic titulus § si cum duobus; et ff. de tab. exhib., locum § condemnatio. Si autem apponitur in fraudem usurarum, peti non potest, infra, de empt. et vend., ad nostram; et ff. de act. emp. et vend., Iulianus § idem Papinianus. Et ita isti per poenam compellendi sunt stare arbitrio, vel etiam per res depositas, ut eas darent victori, ff. de recepti., litigatores § quid ergo. Sive ergo poena promissa fuit a parte parti, sive promissa ipsi arbitro, quia tunc compellitur mihi cedere actionem, quia quod causa mei fit, meum est, ff. de edend., praetor ait § 1. Et si contemplatione alicuius aliquid fit, eius est periculum, ff. de praescr. ver., si gratuitam § ulti. Sed numquid poena recepta potest peti ut stetur sententiae? Arg. quod non, ff. de recepti., ex compromisso; et C. de recepti., ex sententia; et C. de recepti., si contra compromissum; quia contrarias actiones intendit, et ideo non auditur, arg. supra, de elect., cum inter R; et C. de furti. et serv. cor., si pecunia; et infra, de appell., sollicitudinem; et in Auth. de iudicib. § quia vero, coll. 6, ubi de hoc dicitur expresse. Et hoc est verum nisi in compromisso dictum sit, ut poena soluta stetur arbitrio, ff. de transaction., qui fidem; et C. de transaction., cum proponas; et 25. q. 2, quaecumque, ubi de hoc; et praedicto capitulo 12. q. 2, episcopus qui mancipium.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.