The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.28 De appellationibus, recusationibus et relationibus

X 2.28.54 Sollicitudinem

tit. De appellationibus, recusationibus et relationibus · 12 glosses
Idem Episcopo Parisiensi.Incipit Sollicitudinem pastoralis officii · alleged in the gloss as de appell., sollicitudinem 30× per the register · find the allegations →
Taliter respondemus
Responsio primae quaestionis, quae fuit utrum metropolitanus de huiusmodi quaestione valeat cognoscere.
Cognoscere
Dubitationis causa fuit haec, quia fuit haec nova iniuria. Unde opus erat nova querela, ff. de excepti. rei iud., si mater § eandem. Sed secus est, quia etsi sit nova iniuria, tamen pendet ex praecedenti facto, nec posset de illa cognosci, nisi cognosceretur de appellatione. Simile supra, de appell., cum teneamur. Et sic patet quod si suspenditur iurisdictio alicuius in principali, et in accessorio, infra, de appell., dilectis filiis § praeterea. Sicut delegato principali delegatur accessorium, supra, de offi. deleg., praeterea; et supra, de offi. deleg., prudentiam § sexta. Io. Arg. contra supra, de appell., pastoralis § 1.
De his quae
Sic nec de privilegiis domini Papae, supra, de iudic., cum venissent. Nec de causa ad Papam delata, supra, de offi. legat., licet. Nec de causa specialiter alii commissa, supra, de offi. legat., studuisti; et ff. de iud., iudicium. Vincen. Et est arg. quod idem iuris est in accessorio quod in principali. Simile infra, de appell., dilectis filiis.
In quo
Hic innuit solutionem tertiae quaestionis, quae fuit utrum si episcopus appellaverit ab archiepiscopo, an teneat appellatio.
Episcopus posset
Sed quare posset episcopus appellare, cum ipse dicat appellationem illius nullam, et excommunicaverit post illam appellationem? Solutio: ideo appellat, quia si appellatio est aliqua, per superiorem ad quem est appellatum debet cognosci et corrigi quod postea minus legitime factum est. Et quia si metropolitanus procederet et inveniret episcopum in culpa, puniret illum. Et ideo auditur appellans tamquam cuius interest. Vincen. Sed contra supra, de appell., qua fronte § de his, ubi non auditur episcopus appellans, ne absolvatur excommunicatus ab ipso. Illud intelligitur de eo qui petebat ab archiepiscopo absolutionem offerendo cautionem, et ideo non tenet ibi appellatio episcopi propter periculum, ne decederet in excommunicatione, et quia eius non interest, ne absolvatur. Hic vero appellat, ne cognoscat utrum sit iuste excommunicatus vel iniuste, et eius interest, ne archiepiscopus de hoc cognoscat. Sunt enim omnino diversi casus. Et quia iste non vult recedere ab appellatione, unde non potest se intromittere archiepiscopus. Sed si vellet recedere ab appellatione, bene potest archiepiscopus interponere partes suas et cognoscere de illa excommunicatione et illum absolvet. Tanc. Sed quare iudex non potest cognoscere de appellatione ab ipso facta sicut cognoscit an sua sit iurisdictio, ff. de iud., si quis ex aliena; ff. si quis in ius voc. non ierit, ex quacumque; et supra, de appell., cum parati. Et ideo non potest cognoscere de appellatione, quia cum probabilis causa exposita est in appellatione, iam exemptus est a iurisdictione illius et est illi suspectus, ut supra, de appell., ad haec si in; et supra, de appell., proposuit. Et praesumptio est pro ipso quod semper vellet iudicare pro sua iurisdictione. Et eadem est causa quare arbitri cognoscunt de suspicione et non ipse iudex. Sed cum dubitatur de iurisdictione, secus est, quia de hoc ipso, an sit iudex, agitur, quia semper praesumitur pro iurisdictione quamdiu in contrarium ostendatur, ex quo apparet delegatio vel ordinaria iurisdictio, ut supra, de rescript., super litteris, in fi. Ber.
Si vero
Qui enim alias non habet iurisdictionem, si crimen est notorium, habet supra, de appell., pervenit 1.
Notorium
Hic innuit solutionem secundae quaestionis, quae fuit utrum archiepiscopus denunciare debeat istum absolutum si invenerit eum legitime appellasse.
Declarare
Sed numquid potest pronunciare sententiam episcopi iniustam vel denunciare illum non ligatum? Videtur quod sic, cum notum sit ei episcopum deliquisse. Sed non credo, quia sic pronunciaret appellationem fuisse iniustam, et sic usurparet officium superioris. Si autem vellet renunciare appellationi suae, tunc archiepiscopus posset pronunciare sententiam iniustam, immo pronunciaret sententiam nullam fuisse et denunciaret illum absolutum si legitima appellatio praecessit, supra, de offi. deleg., cum contingat.
Cum autem
Modo dat veram solutionem, quae perimit praedicta. Et est solutio primae quaestionis, quae fuit utrum metropolitanus cognoscere valeat de huiusmodi quaestione, quam iste appellans coram episcopo deposuit.
Quaestionem
Et ita magistratus potest facere iniuriam subdito, ff. ad leg. Aquil., quemadmodum § magistratus; et ff. quod metus cau., vis autem.
Renunciare tacite
Simile C. de iureiuran., si quis; et supra, de offi. deleg., gratum; et infra, de his quae fi. a maior. par. cap., ex ore, ubi de hoc; et infra, de privileg., accedentibus; et C. de iure dom. imp., si creditor.
Tamquam adversa
Nota quod non auditur proponens contraria, 23. q. 7, quod autem; et 13. q. 2, quam praeposterum; et supra, de praesump., litteras; 74. dist., gesta; C. de muner. patrim., professio, lib. 10. Arg. contra infra, de regular., sicut tenor; ff. de inoffic. testam., Papinianus § sed nec impuberis; supra, de praescrip., auditis. Et est hic arg. quod si aliquis contestatam litem, licet dicat illa verba salva lite contestata, nihilominus facta est litis contestatio, arg. supra, de consti., cum M. Arg. contra 9. q. 3, salvo; ff. quib. mod. pig. vel hyp. sol., si debitor § si in venditione; ff. de Sil., heres; ff. de acq. hered., pro herede; 7. q. 1, pontifices; supra, de elect., Cumana, ubi de protestatione tractatur.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.