Book II › tit. 2.28 De appellationibus, recusationibus et relationibus
X 2.28.53 Pastoralis
tit. De appellationibus, recusationibus et relationibus · 8 glosses
Idem Episcopo Helinensi.Incipit Pastoralis officii diligentia · alleged in the gloss as de appell., pastoralis — 23× per the register · find the allegations →
Expresse
Arg. quod omnia intelliguntur prohibita, quae non inveniuntur in iure concessa, supra, de translat., inter corporalia, ubi de hoc. Expresse indulgetur appellatio, etiam si remota sit appellatio in rescripto, si iudex denegat restitutionem spoliato, supra, de restit. spol., ex conquestione. Item si non vult admittere recusationem consanguinitatis, supra, de appell., postremo. Item si non facit exprimi res petitas in libello, supra, de appell., significantibus. Item si citat partes ad locum non tutum, supra, de appell., ex parte 1. Item si cogit partes litigare coram subdelegato suspecto, supra, de offi. deleg., super quaestionum, in fi. Multa exempla posses assignare in quibus recipitur appellatio, licet sit remota in rescripto. Ubicumque permittit ius appellare, secundum antiqua iura bene admittebatur appellatio, licet causa in iure non exprimeretur, dummodo non esset manifeste frustratoria, de qua intellige quod dicit, vers. nos igitur attendentes. Ubi per appellationem frustratoriam etiam si non esset manifeste etc., id est, manifeste frustratoria, alias si habebat qualemcumque excusationem, poterat appellare, dummodo enim constaret frustratoriam, 2. q. 6, ad Romanam, et pluribus aliis ibidem; et supra, de appell., personas; et supra, de appell., pervenit 2; et supra, de appell., cum sit Romana. Hodie vero sive sit remota appellatio sive non in rescripto, non potest appellari nisi probabilis causa fuerit allegata, talis quae si foret etc. Item sive sit expressa in iure sive non, causa propter quam appellatur, dummodo sit probabilis, bene tenet appellatio, infra, de appell., ut debitus. Et ita constitutio illa addit huic decretali hoc, scilicet quod si causa probabilis propter quam appellatur non sit expressa in iure, valet appellatio, secundum hanc decretalem non valebat. Quid operetur remotio appellationis hodie dicetur infra, de appell., ut debitus. Ber.
Emendari
Non enim debuit appellanti obesse quod non fuit suae appellationi delatum, cum appellatio eius iusta fuerit, 2. q. 6, ei qui § appellatore; et supra, de appell., saepe. Hodie vero non stamus huic, sed ei quod dicitur infra, de appell., ut debitus, ut videlicet appellatio teneat sive gravamen in iure sit expressum sive non, dum tamen sit probabile.
Ad tempus
Qui enim appellat a iudice ordinario super aliqua causa ad tempus, tantum exemptus est ab ipso quantum ad illum articulum, sed in aliis remanet iudex. Et tamen pendente illa causa potest illum si voluerit in alia causa tamquam suspectum recusare, supra, de appell., ad haec si in; et supra, de appell., proposuit; et supra, de appell., cum teneamur; et infra, de appell., extravag. Romana § cum vero. In delegatis secus.
Casu
Hoc dicit propter crimina notoria in quibus non admittitur appellatio, supra, de appell., cum sit Romana; et supra, de appell., consuluit 1.
Dormitasse
Scilicet ne ulterius sit procedendum, quia appellatione interposita extinguitur pronunciatum, ut ff. ad Turpil., accusatorum, in fi.
Cum executionem
Haec ratio non est sufficiens, quia non appellatur a sententia excommunicationis. Nam cum quis absolvitur ab impetititione alicuius, huiusmodi sententia secum trahit executionem, et tamen ab ea appellatur, supra, de except., significaverunt. Ab executore appellatur si modum excedat, 2. q. 6, ei qui § ab executore; et supra, de re iudic., quod ad consultationem. Item sententia furti trahit secum suam infamiam, ff. de fur., non potest; et ff. de his qui not. infam., furti. Quae est ergo causa? Petr. Hisp. dixit quod Deus ligat et non homo, 11. q. 3, nemo, ubi de hoc. Et a principe non appellatur. Illa videtur verior ratio ut homo crescat per meritum parendo etiam iniquae sententiae. Arg. 8. q. 1, sciendum; et 11. q. 3, quid ergo. Et ut magis timeatur disciplina ecclesiastica. Laur. Io. dixit quod constitutio ecclesiae hoc facit ut magis timeatur, sicut constitutio hominum facit quod sententia quae cito ligat quo ad eius effectum tardius liget, 2. q. 6, anteriorum; et 11. q. 3, cum apud. Io. Sed videtur quod non sit differentia inter sententiam excommunicationis et alias sententias. Immo idem, verbi gratia, cum dico: excommunico te, statim es excommunicatus, ita quod nihil aliud est necesse. Idem est cum dico: condemno te ut solvas illi decem, quia statim es condemnatus. Et si appelletur ab ista sententia, condemnatio non removetur per appellationem, immo remanes condemnatus quantumcumque appelles, quod patet per sententiam appellationis, in qua dicitur: confirmo vel casso primam sententiam. Et sic sententia semper durat utroque casu. In aliis sententiis appellatio retardat id quod nondum extat, scilicet solutionem vel rei de qua condemnatio facta est traditionem, quia verum est istum condemnatum, sed non est verum istum adhuc soluisse. Et si statim condemnatus solveret et postea appellaret, nihil relevat talis appellatio, nisi in eventu causae appellationis, ff. de appellat., cum ex causa. In excommunicatione nihil est quod possit appellatio retardare. Verus effectus sententiae est quod condemnatus solvat, quia ad hoc agitur. Et finis excommunicationis est ut sit excommunicatus. Et ipsa prolatione sententiae statim pervenitur ad istum finem. Sed in aliis sententiis condemnationis non statim per sententiam consequitur finem, id est, iudicatum. Et appellatio impedit solam executionem, quia ad hoc est opus facto, licet condemnatio sit facta. Sed in sententia excommunicationis non est ita opus facto quo ad suum effectum, nisi ut publicetur.
Excommunicatio secum trahat
Ex hoc patet quod sententia excommunicationis vel statim ligat vel statim nulla est. Sed quid si aliquis excommunicatur post appellationem probabilem, aut iste est excommunicatus aut non. Probo quod non est excommunicatus, quia excommunicatus est post appellationem probabilem, quae legitima est. Ergo non est excommunicatus, infra, de sent. excom., per tuas; et infra, de appell., dilectis filiis. Sed contra videtur quod sic, quia iudex appellationis pronunciat appellationem non tenere. Ergo per consequens pronunciat excommunicationem tenuisse. Respondeo quod si quis dubitat an talis excommunicatio teneat vel non, ex futuro pendet an teneat, sicut ex futuro eventu pendet an teneat matrimonium vel non, infra, de frig. et malef., fraternitatis, in fi. Unde haec argumentatio non valet, iste est excommunicatus post appellationem probabilem, quae si probata esset etc. Ergo excommunicatio nulla est, immo est inferendum. Ergo pro excommunicato non est habendus. Et tamen re vera excommunicatus est, quia statim ligat sententia excommunicationis, vel statim nulla est. Tamen si talis medio tempore adeptus esse ecclesiam, non videtur quod esset ea privandus, quia ipsum probabilis error excusat, infra, de sent. excom., sacro, cum interim licite communicetur ei in omnibus sacramentis, infra, de appell., dilectis filiis. Et quicquid tunc facit, valet, 3. q. 7, infamis § tria, vers. verum; et C. de testi., si tibi. Item quia medio tempore status eius integer est, ff. nihil inn. appel., appellatione § integer. Nec damnatus dicitur qui appellavit, ff. de poe., rei capitalis § 2. Io.
Subtrahuntur
Qui enim extra ecclesiam est, nihil nomine ecclesiae potest possidere, 8. dist., quo iure; et 23. q. 7, si de rebus; et 23. q. 7, quod autem; et 32. dist., eos; et 32. dist., praeter hoc. Si tamen non habet aliud unde vivat, dico ei interim providendum de bonis ecclesiae, et quia deposito providetur, 50. dist., studeat. Habenda est enim ratio ne egeat, ff. de re iud., inter eos, in fi., ne cogatur in cleri opprobrium mendicare, 93. dist., diaconi. Licet videatur quod male meriti publica egestate debeant laborare, ff. deposi., bona fides. Item illud potest intelligi in eo casu quando in sententia hoc exprimitur, quod bona ecclesiae subtrahantur ei, cum enim excommunicatum comparemus relegato, et relegato ad tempus non subtrahantur bona, nisi hoc in sententia exprimatur, C. de poe., deportatorum. Sic et in excommunicato idem videtur. Nam quamdiu quis aliis rationibus potest constringi, non sunt ei subtrahenda stipendia, C. de execut. rei iud., stipendia; 17. q. 6, illud. Qui autem excommunicatus est in una ecclesia, excommunicatus est quantum ad alias, 11. q. 3, si quis a proprio; et 11. q. 3, praecipue; et 4. q. 5, quisquis; supra, de offi. ord., ad reprimendam. Sed numquid est idem in suspenso, ut si suspensus est ab uno episcopo, quod suspensus habeatur quantum ad alios? Sic si est suspensus ab officio, quia sententia facit ius quantum ad omnes, 19. q. 2, duae sunt; et 7. q. 1, si quis presbyter; ff. de interdict. et releg., relegatorum § interdicere; et ff. de interdict. et releg., relegatorum § dubitatum. Posset forte distingui utrum suspensus esset pro crimine quod irrogat infamiam, ut tunc ubique suspensus sit. Si non irrogat infamiam, tunc non ubique est habendus pro suspenso, arg. ff. de postulan., ex ea. Sed prius dictum praevalet, quia suspensus ab officio nihil debet de officio ecclesiastico attrectare, alias est deponendus. Et in hoc aequiparatur excommunicato, infra, de cleri. excom., si quis presbyter; et infra, de cleri. excom., clerici. Sed si suspensus est a beneficio in uno loco, tunc dico quod in alio loco potest habere beneficium, ut 16. dist., placuit; 58. dist., si quis. Sed numquid absolutus potest recipere vel petere fructus medii temporis sibi sublatos? Distingue utrum iuste an iniuste si excommunicatus. Si iniuste, potest, 2. q. 5, super causis; et ff. de re milit., ex causa; et infra, de concess. praeben., quia diversitatem. Si fuit iuste excommunicatus, non potest, C. de re milit., cum allegatis, lib. 12. Ad hanc distinctionem facit optimum argumentum infra, de sent. excom., sacro. Alioquin spe restitutionis facilius delinqueretur, 50. dist., si lapsis, quia facilitas veniae incentivum tribuit delinquendi, 23. q. 4, est iniusta. Poenae enim non solent repeti, ff. de condi. indeb., poenae; ff. de procur., qui proprio § ut in caeteris. Io. Ego credo quicquid dixit Io., licet deposito provideatur, ne in cleri opprobrium mendicare cogatur, quod excommunicato in nullo sit providendum, qui contemnit claves ecclesiae. Cui participandum non est, nisi forte fame periret. Tunc debet ei subveniri, quia poterit adhuc ad ecclesiam redire. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.