Book V › tit. 5.27 De clerico excommunicato deposito vel interdicto ministrante
X 5.27.3 Clerici autem
tit. De clerico excommunicato deposito vel interdicto ministrante · 1 gloss
Alexander III. Londonensi Episcopo.Incipit Clerici autem si · alleged in the gloss as de cleri. excom., clerici — 8× per the register · find the allegations →
Moniti
Ergo videtur quod si emendare se volunt, non deponentur, sed hoc intellige dictum dispensative, et ita non contradicit infra, de cleri. excom., latores; et infra, de cleri. excom., illud. Et sic patet quod quicumque celebrat excommunicatus vel ab officio suspensus privari debet de iure officio et beneficio et deponi etiam. Sed numquid episcopus potest cum talibus dispensare sive legatus de latere domini Papae missus? Arg. quod legatus possit, quia vicem gerit delegantis et absolvit excommunicatos quorum absolutio sedi Apostolicae reservatur, supra, de offi. legat., quod translationem; et infra, de sent. excom., quamvis; et infra, de sent. excom., ad eminentiam. Dicas ergo quod nec episcopus nec etiam synodus in hoc dispensare potest, 11. q. 3, si quis episcopus damnatur; et 11. q. 3, si quis episcopus in concilio; arg. infra, de eo qui furt. ord. recep., veniens; et 2. q. 5, qua de causa. Nec etiam legatus, licet possit absolvere excommunicatum, et sic solus Papa hic dispensat. Et hoc hodie expressum est in duabus decretalibus Inno. iiii, supra, de re iudic., extravag. cum aeterni; et infra, de sent. excom., extravag. cum medicinalis. Sed potest quaeri utrum idem sit in deposito, ut solus Papa ipsum restituat? Hug. dicit quod solus Papa hoc potest, et probatur 7. q. 1, si quis presbyter; tamen cum distinctione, si episcopus ipsum deposuit tantum cum aliis episcopis a sacerdotio, potest eum recipere in inferioribus ordinibus, et sic de aliis ordinibus, arg. 15. q. 8, qui admisit; et 15. q. 8, si quis presbyter. Si vero depositus ab omnibus ordinibus solus Papa ipsum restituit. Sed contra habes 11. q. 3, episcopus; ibi dicitur quod si in secunda synodo innocens inveniatur, non potest esse quod fuerat nisi gradus amissos recipiat de manu episcoporum. Sed illud intelligitur cum iniuste depositus fuit, puta per falsos testes vel falsa instrumenta, unde dicitur ibi: si innocens inveniatur. Sed ubi iuste pro crimine depositus est, solus Papa tales restituit.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.