The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.39 De sententia excommunicationis

X 5.39.58 Quamvis

tit. De sententia excommunicationis · 10 glosses
Idem.Incipit Quamvis incidens in · alleged in the gloss as de sent. excom., quamvis 23× per the register · find the allegations →
Satisfaciat
Licet quis satisfecerit iniuriam passo. Nondum tamen haberi debet absolutus nec est ei communicandum nisi primo absolvatur, supra, de sent. excom., cum desideres, 1. resp.; et infra, de sent. excom., pueris. Omnis enim res per quascumque causas nascitur per easdem dissolvitur, infra, de reg. iur., omnis. Sic enim excommunicatio quandoque solo verbo contrahitur et solo verbo tollitur. Sed in hoc casu ipso facto inducitur, sed solo verbo tollitur. Et sic satisfactio vel iuramentum non sunt de substantia absolutionis. De hoc dictum est supra, de sent. excom., cum desideres, in fi.
Mortis
Supra, de sent. excom., non dubium; et 17. q. 4, si quis suadente; et supra, de sent. excom., quod de his.
Inimicitia
Supra, de sent. excom., de caetero. De infirmitate, inopia, senili aetate habes supra, de sent. excom., quod de his.
Inopia
Simile supra, de testib., si qui. Contra supra, de sent. excom., ea noscitur; solvitur ibi.
Puerili
Pueri infra pubertatem non mittuntur ad curiam, quia aetas eos excusat ab itinere, supra, de sent. excom., super eo vero; et § proxi.; et infra, de sent. excom., pueris.
Fragilitate sexus
Corporis impotentia
Quia scilicet sit mutilatus in pede quod ire non possit vel contractus.
Impedimento canonico
Iuris beneficio
Ut servi, supra, de sent. excom., mulieres. Et hoc intellige secundum distinctionem huius capituli supra, de sent. excom., relatum.
Quibusdam praedictorum
Scilicet qui timore mortis, infirmitate, inimicitia, senili aetate confracti vel impotentia perpetua, inopia, omnes isti possibilitate recepta sedem Apostolicam visitabunt pro mandato recipiendo, ut infra sequitur, et supra, de sent. excom., de caetero; et supra, de sent. excom., quod de his.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.