Book V › tit. 5.39 De sententia excommunicationis
X 5.39.5 Non dubium est
tit. De sententia excommunicationis · 3 glosses
Idem.Incipit Non dubium est · alleged in the gloss as de sent. excom., non dubium — 6× per the register · find the allegations →
Religionis conversos
Infra, de sent. excom., ex tenore. Ex eo quod dicit religionis, videtur quod conversi saecularium ecclesiarum non habeant hoc privilegium, arg. 27. q. 1, ut lex continentiae. Sed dicendum est quod ex quo tradiderunt se et sua divino obsequio sive in saeculari ecclesia sive in regulari, iam censentur ecclesiasticae personae, et ex toto translati sunt in forum ecclesiae. Unde habent immunitatem ecclesiasticam, 17. q. 4, quisquis. Et dicit decretum quod tantum duo sunt genera Christianorum: unum quod dedicatum est divino obsequio, ut clerici et conversi, aliud genus ut laici, 12. q. 1, duo sunt. Quidam tamen volunt dicere contra, sed benignius est dicere quod sic ut eorum gaudeant privilegio quorum vitam et religionem assumunt, ut supra, de statu monach., recolentes.
Ex constituitione concilii
17. q. 4, si quis suadente, in qua constitutione nulla fit mentio de conversis. Sed per hoc, et infra, de sent. excom., ex tenore, extenditur ad conversos. Sic quod dicitur de monachis extenditur ad regulares, supra, de postuland., ex parte. Et ita per consequens ad omnes conversos, ut dictum est. Ber.
In articulo mortis
Et in aliis casibus qui habentur infra, de sent. excom., quamvis, ubi de hoc.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.