Book I › tit. 1.37 De postulando
X 1.37.2 Ex parte
tit. De postulando · 3 glosses
Innocentius III. Compostellano Archiepiscopo.Incipit Ex parte tua · alleged in the gloss as de postuland., ex parte — 7× per the register · find the allegations →
Ecclesiastici
Ut 16. q. 1, monachi; et 16. q. 1, de praesentium; et infra, ne cler. vel mon. saecul. neg., non magnopere. Opprobrium est talibus si velint videri petiti forensium disceptationum, C. de testament., consulta; et C. de episc. et cler., repetita.
Imperante
16. q. 1, monachi 2. Non sufficit utilitas monasterii, nisi hoc faciat de mandato abbatis propter bonum obedientiae, arg. ff. de re milit., desertorem § in bello. Nec auditur eo praetextu quod est coniuncta persona, nisi habeat speciale mandatum. Leges enim de hoc loquentes intelliguntur de factis privatorum, ff. de procur., sed et hae personae; et ff. de procur., Pomponius, in fi.
Idem iudicium
Similis habetur extensio per interpretationem, 28. q. 1, idololatria. Sic nomen venditionis ad alias alienationes extenditur, ff. quib. mod. pig. vel hyp. sol., sicut § venditionis. Et verbum, alienationis, ad alios contractus extenditur, per quos etiam dominium non transfertur, infra, de rebus ecc. non alien., nulli. Sic et id quod dicitur de simoniacis extenditur ad alios, 16. q. 7, et hoc scripsimus, vers. et arbitror convenire verbum, etc. Sic et prohibitio de legibus audiendis de monachis et regularibus, extenditur ad praelatos saeculares, infra, ne cler. vel mon. saecul. neg., super specula. Et regulares canonici aequiparantur monachis, nisi quia regulae inserviunt laxiori, infra, de statu monach., quod Dei timorem. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.