Book III › tit. 3.35 De statu monachorum et canonicorum regularium
X 3.35.5 Quod Dei timorem
tit. De statu monachorum et canonicorum regularium · 8 glosses
Innocentius III. V. Plebano sancti Gavinii.Incipit Quod Dei timorem · alleged in the gloss as de statu monach., quod Dei timorem — 11× per the register · find the allegations →
Promissionem
Ex qua obligatus fuit ad observantiam regularem servandam, licet non fecerit professionem, unde non posset compelli ex sua promissione si nollet, supra, de regular., porrectum; et supra, de voto et vot. redem., per tuas.
Ministrares ibidem
Aliter non poterat ibi ministrare, nisi de licentia episcopi, cum iam renunciasset officio plebaniae quantum in se fuit, supra, de renunciat., quod in dubiis. Tamen intelligo quod renunciatio tenuit.
Lateranensi concilio
Supra, de statu monach., monachi.
Laxiori
Alias aequiparantur monachi et canonici regulares in multis, 20. q. 3, praesens clericus; et infra, ne cler. vel mon. saecul. neg., super specula; et supra, de postuland., ex parte.
Canones
16. q. 1, doctos; et 55. dist., priscis.
Regimen in presbyteros
Utrum monachi de iure communi vel dispensatione possint ad regimen animarum assumi, dubitari consuevit. Dicunt quidam quod hodie possunt de iure communi, olim tamen ex dispensatione, ut 55. dist., priscis. Alii dicunt quod nec hodie possunt nisi ex dispensatione, cum Lateranense concilium hoc prohibeat, supra, de statu monach., monachi. Satis potest dici quod olim monachi non poterant praefici ecclesiis, nisi ex necessitate, ut 55. dist., priscis. Hodie possunt etiam utilitate suadente. Sed regulares ut dicit hic licite possunt eligi ad regimen ecclesiarum utilitatis causa et de iure communi, ut videtur arg. supra, de voto et vot. redem., per tuas. Sed in hoc est differentia inter monachos et canonicos regulares, quod monachus tenetur habere socios secum sui ordinis, supra, de statu monach., monachi; et infra, de capell. monach., ex parte; et infra, de capell. monach., ad audientiam. Sed regulares ad hoc non tenentur, nisi commode possint ut hic dicitur. Sed littera sequens contrarium innuit, ut ibi dicit: sic annuendum etc. Et hoc tutius est dicendum. Praeterea dicitur hic circa principium, quod plebanus iste promissionem fecerat solummodo de sua conversione, nec professionem fecit nec habitum religionis assumpsit, et ita non fuit canonicus regularis, nec amplius in voto fuit processum, quod patet per hanc litteram. Quare ergo Papa non mandat quod votum suum Domino reddat, ne dicatur voti transgressor, propter quod signatur contrarium, supra, de voto et vot. redem., per tuas, ubi dicit Papa quod resignet regimen ecclesiae Gebensis. Et reddat Domino vota sua, et postea si electus fuerit, poterit electionem recipere de se factam. Potest responderi, ibi necesse habebat resignare episcopatum, aliter non poterat fieri monachus aut regularis canonicus, cum ecclesia Gebensis esset saecularis, et postmodum sine aliqua dispensatione potest eligi in episcopum, sive cathedralis ecclesia sit regularis sive saecularis propter excellentiam episcopalis dignitatis, sicut clericus saecularis potest eligi in episcopum, sive ecclesia sit saecularis sive regularis. Hic vero etiam si esset iam canonicus regularis, nihilominus poterit dispensative assumi in plebanum. Ergo multo fortius poterat ibi remanere de licentia episcopi et prioris dispensative. Sed contra promissionem non poterat dispensare, cum renunciatio sua non tenuisset simpliciter. Et ideo dispensat Papa cum ipso propter promissionem, ut remaneat in officio plebani propter maius bonum non facta aliqua professione, et ex hac promissione debet vivere regulariter tamquam professus, ut dicit in fine. Quidam tamen dicunt quod fecerat professionem, sed ex littera hoc non colligitur. Sed in illa decretali supra, de voto et vot. redem., per tuas, non petebatur dispensatio, ut ibi remaneret tamquam monachus. Sed petebat consilium quid ei faciendum esset super voto quod fecerat. Papa respondet sibi de iure quod reddat Domino vota sua, et sic non contradicit huic. Et si idem fuisset petitum, idem fuisset responsum. Ber.
Privilegiatum
In hoc est privilegiatum officium praedicandi, quia nemo debet praedicare, nisi ei sit commissum ab episcopo loci vel ab Apostolica sede, infra, de haeret., excommunicamus itaque § quia vero. Et illi qui per electionem ad hoc eliguntur.
Et regularis
Sed numquid tenetur regulam observare propter illam promissionem? Dico quod sic, ut dixi supra eodem capitulo in principio. Et ita patet quod per solam promissionem obligatur quis ad observantiam regularem. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.