The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.35 De statu monachorum et canonicorum regularium

X 3.35.2 Monachi

tit. De statu monachorum et canonicorum regularium · 10 glosses
Ex concilio Lateranensi.Incipit Monachi non pretio · alleged in the gloss as de statu monach., monachi 20× per the register · find the allegations →
Pretio
Peculium
Nisi pro iniuncta administratione, ut infra sequitur.
Parochiales
Et sic patet quod monachi singuli in parochialibus ecclesiis esse non debent. Et istud quidem ius commune est, quod hic dicitur ex dispensatione. Tamen videtur quod monachus potest praefici in parochiali ecclesia, 16. q. 1, in parochia; et 16. q. 1, cum pro utilitate; et 16. q. 1, doctos; et 16. q. 1, si monachus; et 16. q. 1, si quis monachus. In collegiata vero ecclesia videtur quod de iure communi possunt eligi, infra, de statu monach., quod Dei timorem; et arg. supra, de voto et vot. redem., per tuas. Tanc.
Vae soli
7. q. 1, illud; 81. dist., in omnibus.
Ad sacros ordines
Et insuper de monasterio expellatur secundum quod traditur, infra, de simon., quoniam. Vel debet sibi pecunia restitui, et intret aliud monasterium, infra, de simon., veniens.
Administratione permissum
Alias proprium habere non potest, 12. q. 1, non dicatis; 27. q. 1, monacho; 18. q. 1, statutum; et infra, de statu monach., cum ad monasterium. Arg. contra 27. q. 1, de viduis. Illud planum est quod monachus proprium habere non potest. Immo et si sub ea conditione fieret monachus ut habeat proprium, conditio frangitur et remanebit monachus, arg. infra, de cond. appos., quicumque, ubi tenet matrimonium et conditio frangitur, arg. ad hoc ff. si ususfruct. pet., si fundo § 1; ff. de usufruct. et habit., sed neque; et C. de insti. sub cond. fac., reprehendenda. Arg. contra manifestum infra, de cond. appos., si conditiones, ubi dicitur quod si conditio quae fit contra substantiam matrimonii apponitur in matrimonio, matrimonium nullum est. Sed haec conditio de proprio retinendo est contra substantiam monachatus, ut videtur, quia dominus Papa in eo dispensare non potest, sicut nec in continentia, infra, de statu monach., cum ad monasterium, in fi. Et est arg. ad hoc 32. q. 2, solet. In hac opinione fuit Hug., et idem credo quod non sit monachus, quia proprietatis abdicatio et continentia castitatis sunt de substantia monachatus sicut in matrimonio carnali. Arg. contra supra, de conver. coniug., dudum.
Sepulturam
Sic infra, de statu monach., cum ad monasterium; et infra, de statu monach., super quodam. Et hoc idem locum habet in quolibet quem constat decessisse in mortali peccato, 88. dist., neque; 13. q. 2, pro obeuntibus; et 23. q. 5, placuit. Ala.
Nulli tradantur
Ut fiat ibi custos vel procurator ibi constituatur, 1. q. 1, si quis episcopus; et 1. q. 3, salvator.
Non mutentur
Hoc intelligitur de illis qui instituuntur perpetuo per canonicam electionem capituli et confirmationem superioris. Isti sine certa causa removeri non debent, quia sine culpa nemo privari debet iure suo, 56. dist., satis perversum; et 16. q. 7, inventum; supra, de iudic., de Quodvultdeo. Alii priores qui per electionem canonicam non creantur, ad voluntatem abbatum suorum removentur, infra, de statu monach., cum ad monasterium § tales. Et huiusmodi regularibus non confirmantur prioratus, supra, de confirm. util. vel inutil., porrecta. Tanc.
Dilapidatores
Propter hoc bene removentur, 3. q. 2, quia ea quae; et infra, de simon., licet Heli; et infra, de simon., per tuas 1; et supra, de offi. deleg., venerabili. Et hoc si probetur et propter incontinentiam removetur abbas, 18. q. 2, si quis abbas.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.