The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.35 De statu monachorum et canonicorum regularium

X 3.35.4 Super quodam

tit. De statu monachorum et canonicorum regularium · 5 glosses
Clemens III.Incipit Super quodam canonico · alleged in the gloss as de statu monach., super quodam 5× per the register · find the allegations →
Proprium quod contra
Cum talibus non dignatur Dominus fieri pars calicis eorum, 12. q. 1, clericus; et 12. q. 1, nolo.
Sepultura
Pro eo quod in mortali peccato mortuus est. Sic supra, de statu monach., monachi § qui vero; et infra, de statu monach., cum ad monasterium. Pro talibus enim sancta non orat ecclesia, 13. q. 2, pro obeuntibus; et 23. q. 5, placuit. Ber.
Maximo scandalo
Pro quo vitando multa fiunt et omittuntur, dummodo sine peccato mortali possint fieri vel omitti, infra, de nov. oper. nunc., cum ex iniuncto.
Proiici
Si ossa illius possunt discerni ab aliis, supra, de sepult., sacris.
In similibus
Sic supra, de rescript., inter caeteras. Et ita de similibus ad similia procedendum est, ff. de legib., non possunt. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.