Book V › tit. 5.32 De novi operis nunciatione
X 5.32.2 Cum ex iniuncto
tit. De novi operis nunciatione · 9 glosses
Innocentius III. Cantuariensi Archiepiscopo.Incipit Cum ex iniuncto · alleged in the gloss as de nov. oper. nunc., cum ex iniuncto — 22× per the register · find the allegations →
Expensis
Sed quare suis expensis debet destruere, cum non fuit ei denuciatum novum opus? Quia absens fuit, ut hic sequitur in littera. Immo sufficit quod praestet patientiam, ut monachi destruant, arg. ff. de alien. iud. mut. caus., quia etiam si § item si. Et heres in poenam non succedit. Unde sufficit patientiam praestare, ff. de novi operis nunc., cui opus. Sed dic quod denunciatio fuit facta praedecessori, unde tenetur iste sicut ille, cum ei successerit in vitium, supra, de iudic., quia V; et supra, de restit. spol., saepe. Et hoc edictum datur heredi et in heredem, cum in vitium succedit et etiam post annum, ff. de novi operis nunc., praetor, in fi.; supra, de testib., significaverunt. Et sic suis expensis debet demoliri, supra, de nov. oper. nunc., intelleximus; et C. de aedif. priv., de operis novi. Si vero aedificatum sit domino invito, tunc sufficit praestare patientiam. Vel si servus sine iussu domini hoc fecit, ff. quod vi aut cla., si alius, 1. resp.; et ff. quod vi aut cla., denique § ulti.
Cautum sit
ff. de novi operis nunc., hoc edicto § in operis, denegatur huic actio, quia fecit contra denunciationem ante remissionem.
Nunciatum
Denunciatio novi operis ad ea tantum pertinet, quae solo coniuncta sunt vel in solo fiunt, non ad alia, ff. de novi operis nunc., hoc edicto § hoc autem edicto. Opus autem novum facit qui aedificando vel detrahendo pristinam operis faciem immutat, ff. de novi operis nunc., hoc edicto § opus novum. Non autem si quis reficit antiquum, ff. de novi operis nunc., hoc edicto § si quis aedificium; et supra, de Iudae. et Sarrac., consuluit. Illud praeterea scias quod qui denuciat novum opus, primo iurare debet quod non calumniae causa denuciat, ff. de novi operis nunc., de pupillo § qui opus. Et hoc iuramentum auctore praetore exigitur antequam iuret, ut ibi dicit. Et qui simplici verbo nunciat, hoc ipso constituit ipsum qui aedificat possessorem. Secus si per iactum lapilli, ff. de novi operis nunc., hoc edicto § in operis; et ff. de novi operis nunc., de pupillo § meminisse. Et ideo melius est hoc facere per lapillum. Et haec denunciatio locum habet sive fiat ipsi domino sive procutratori, servo vel puero, vel ipsi fabro qui aedificat, ff. de novi operis nunc., de pupillo § nunciare. Dum tamen in praesenti re ut ibi dicitur, ut dixi supra, de nov. oper. nunc., intelleximus. Competit autem denunciatio non tantum domino, sed etiam emphyteutae et creditori, ff. de novi operis nunc., in provinciali § ulti; et ff. de novi operis nunc., in provinciali § si ego; et ff. de novi operis nunc., creditori. Et si aedificetur in publico quilibet civis admittitur ad denunciandum, ut lege praedicta ff. de novi operis nunc., in provinciali § ulti. Item competit usufructuario sed non contra dominum, ita tamen quod ususfructus non sit deterior, ff. de remission., ait praetor § et verba. Item servus nunciare non potest, sed ei potest denunciari, ff. de novi operis nunc., de pupillo § 1. Nisi nomine alterius nunciet, ff. quod vi aut cla., prohibere. Item si antequam aedificatum esset, aliquis ageret cum vicino ne altius tolleret aedes nec res defendatur, hoc facere debet praetor ut ille praestat cautionem non prius aedificare quam ultro agat ius sibi esse, ff. de novi operis nunc., si prius.
Remissionem
Remissio quandoque fit expresse, ff. de novi operis nunc., non solum § sciendum; et tacite, scilicet morte, ut eadem lege ff. de novi operis nunc., non solum § morte. Si autem qui denunciat non vult remittere renunciationem, cautione etiam sibi oblata debet peragere causam si potest usque ad tres menses, et alter tenetur expectare non obstante cautione oblata, si non compleverit causam usque ad tres menses iusta causa impediente, caveat postea de opere demoliendo et aedificat, C. de aedif. priv., de operis novi. Quidam non habent ibi hanc rubricam, sed est in titulo de aedificatis privatis, et sic intellige infra, de nov. oper. nunc., is cui; et infra, de nov. oper. nunc., significantibus. Qui enim statim vult docere de iure suo, non tenetur recipere cautionem ut ibi, nisi post tres menses, ut ibi dictum est.
Non teneat principale
Destructa enim re destruuntur privilegia, arg. infra, de verb. sign., abbate, in fi.; et 16. q. 7, et haec diximus; et supra, de fide instrum., inter dilectos § cum igitur; C. de legi. et const., non dubium; ff. de colleg., collegia; et 18. q. 2, in nullo; ff. de regul. iur., nihil dolo, in fi.; ff. de fideiussor., fideiussor obligari.
Non fecissent
Nota arg. quod pro monachis quod semper praesumuntur iustam litem movere, cum ipsi sua dimiserint propter Deum, supra, de excess. praelat., nimis iniqua, in princ. Unde non est praesumendum quod appetant aliena, arg. 12. q. 1, expedit, in fi. Et est simile 9. q. 2, Lugdunensis.
Pro vitando scandalo dimittenda
Nota quod pro aliquo scandalo vitando non debet quis mortale peccatum committere, quia utilius scandalum nasci permittitur quam veritas relinquatur, infra, de reg. iur., qui scandalizaverit. Et illud, sinite illos quia caeci sunt, 11. q. 3, inter verba; supra, de his quae vi met. caus. fi., sacris; et 32. q. 5, ita ne; et 1. q. 7, et si illa. Alias si aliqua possint fieri vel omitti sine mortali, detrahendum est iuri, ut hic dicit. Et sic possunt intelligi illa iura 50. dist., ut constitueretur, et omnia consimilia prout hic sequitur in littera.
Pro scandalo tollendo
Propter quod detrahendum est quandoque severitati, 50. dist., ut constitueretur. Et ius relaxatur propter scandalum sive multitudinem, supra, de temp. ord., sane, ubi de hoc. Et propter scandalum etiam matrimonium impeditur, supra, de spons., cum in tua; et supra, de cognat. spir., super eo; supra, de cleri. coniug., cum olim.
Licet maiorum
Id est, divitum et potentum qui sociam habent multitudinem, 23. q. 4, non potest. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.