Book V › tit. 5.31 De excessibus praelatorum et subditorum
X 5.31.16 Nimis iniqua
tit. De excessibus praelatorum et subditorum · 3 glosses
Gregorius IX. universis ecclesiarum Praelatis.Incipit Nimis iniqua · alleged in the gloss as de excess. praelat., nimis iniqua — 1× per the register · find the allegations →
Nimis iniqua
In capite isto reprehenditur avaritia sive aviditas praelatorum quam exercent contra viros religiosos, qui omnia renunciaverunt propter Deum in pluribus, ut in littera patet.
Donatur
Hoc nullo modo debent praelati ecclesiarum sibi usurpare, quod pia devotione fidelium confertur religiosis in vita, supra, de sepult., de his; et supra, de statu monach., Theodosius. Et hoc solum debent ibi habere quod canones permittunt, 18. q. 2, hoc tantum; 18. q. 2, quam sit; 18. q. 2, luminoso.
In ornamentis
De his enim relictis et aliis quae ad divinum cultum pertinent nihil percipere debent, quamvis de aliis rebus relictis in testamento possunt percipere suam partem, supra, de testamen., de his. Et ideo ab his praecipue et ab aliis gravaminibus debent humiliter abstinere, cum omnia dimiserint propter Deum et elegerint in paupertate domino deservire, infra, de excess. praelat., nimis prava, in princ.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.