Book III › tit. 3.35 De statu monachorum et canonicorum regularium
X 3.35.1 Theodosius
tit. De statu monachorum et canonicorum regularium · 3 glosses
Gregorius Archiepiscopo Neapolis.Incipit Theodosius · alleged in the gloss as de statu monach., Theodosius — 1× per the register · find the allegations →
Disciplinae
Hoc intellige cum monachi populum non habent, quia tunc solam disciplinam debent, 16. q. 1, cum pro utilitate, nisi sit honestum servitium debitum ex constitutione vel consuetudine, 18. q. 2, servitium; et 1. q. 3, quaesitum. Si enim haberent populum, tunc monasteria subsunt episcopo ratione populi quo ad legem diocesanam, arg. 18. q. 2, Eleutherius. De hoc dictum est supra, de offi. ord., dilectus.
Inferatis
Nisi hoc solum quod canones iubent, 18. q. 2, hoc tantum; et 18. q. 2, quam sit; et 18. q. 2, luminoso.
Accesserit
In vita, quoniam si in morte causa sepulturae aliquid relinqueretur, inde episcopus debet habere canonicam portionem, supra, de sepult., de his; et supra, de sepult., cum super; et supra, de testamen., requisisti, nisi consuetudo repugnet.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.