The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.26 De testamentis et ultimis voluntatibus

X 3.26.15 Requisisti

tit. De testamentis et ultimis voluntatibus · 25 glosses
Idem.Incipit Requisisti de his · alleged in the gloss as de testamen., requisisti 27× per the register · find the allegations →
Tertiam
10. q. 1, decrevimus; et 10. q. 1, de his; et infra, de sepult., nos instituta. Ber.
Quartam
12. q. 2, nobis concesso; et 12. q. 2, quatuor; et infra, de sepult., cum super. Quandoque etiam medietas appellatur, infra, de sepult., relatum; et 10. q. 1, antiquos. In his enim loci consuetudo servanda est, infra, de sepult., certificari. Capitula tamen quae dicunt res ecclesiae dividendas in quatuor partes, de matricibus ecclesiis loquuntur. Vincen.
Et ecclesiae
Coniunctim.
Illud ecclesiae
Separatim.
Praesumitur
Praesumptione iuris, non de iure. Unde probatio in contrarium admittitur, puta si longa et magna fuit dilectio, 12. q. 3, quicumque. Sed econverso si relinquitur a propinquo, praesumitur relictum intuitu personae, infra eodem capitulo, vers. si vero ecclesiae; et supra, de testamen., quia nos; 12. q. 3, placuit.
Aliquid ecclesiae
Hic exemplificat secundum membrum distinctionis. Ber.
Episcopi
Id est, proprium.
Secus autem exprimat
Sed quae est ratio diversitatis, quod quando relinquitur aliquid ecclesiae tantum, quod episcopus habet inde suam partem. Et si relinquatur episcopo tantum, ecclesia nihil habet, cum episcopus sit in ecclesia et ecclesia in episcopo, 7. q. 1, scire? Laur. dixit hoc evenire propter iuris impossibilitatem, quoniam ius non offenditur si episcopo legetur tantum, sed si tantum legaretur ecclesiae, secluso episcopo, ex hoc offenditur ius, arg. ff. de leg. 1, nemo potest. Vel potest dici quod nomine ecclesiae intelligitur episcopus tamquam caput, supra, de his quae fi. a prael., novit. Et cum scribitur capitulo, scribitur decano, qui est caput capituli, supra, de concess. praeben., post electionem. Sicut qui praeest exercitui, de ipso exercitu intelligitur, ff. de his qui not. infam., quod ait praetor; ff. quan. appel. sit, si quidem § si praeses. Et appellatione familiae princeps continetur, ff. de ver. sig., familiae. Nomine vero episcopi quandoque non intelligitur ecclesia, ut in eo qui renunciavit episcopatui, supra, de translat., inter corporalia; et supra, de renunciat., litteras. Et cum aliquid datur ecclesiae, nullae personae determinatae intelligitur dari. Ergo episcopus inde habere debet partem, cum sit caput ecclesiae. Sed cum relinquitur tantum episcopo, intuitu tantum personae ipsius relictum intelligitur. Et ideo ecclesia nihil inde habebit, immo episcopus inde potest facere testamentum, supra, de testamen., quia nos.
Constitutionem canonis
12. q. 3, pontifices; arg. 10. q. 1, sic quidam; et 16. q. 1, ad hoc. Sic nemo facere potest quod in testamento suo leges locum habere non possint, ff. de leg. 1, nemo potest; ff. de pacti., inter debitorem; et ff. de pacti., ius publicum; ff. ad leg. Falc., quod de bonis, 1. resp.; C. de condi. insert., cum patrem; supra, de for. compet., si diligenti; infra, de sent. excom., contingit 1; et infra, de testamen., tua.
Nec est
Hic respondet tacitae quaestioni, quae posset fieri per canonem illum, 12. q. 3, pontifices, cuius verba hic ponitur. Et haec distinctio sumitur ab illo canone. Et licet relinquatur episcopo sub proprio nomine, praesumitur tamen intuitu ecclesiae relictum esse, ff. de ann. legat., annua. Quod intelligitur circa relicta in ultima voluntate ab extraneo. Secus si aliquid detur episcopo inter vivos, quia tunc praesumitur intuitu amicitiae datum aliquid, puta si longa dilectio et amicitia fuit inter eos, vel propter spem alicuius remunerationis. Arg. contra 12. q. 2, sancimus; et 12. q. 2, mos est. Item aliud est dicere relinquo hoc ecclesiae, et aliud relinquo hoc canonicis: in primo casu relinquitur ecclesiae, in secundo non. Arg. contra ff. de reb. dub., civibus. Io. ff. de condi. et demon., municipibus. Hoc verum est, scilicet quod dicitur in capitulo 12. q. 3, pontifices, scilicet quod ecclesia habeat partem suam de his quae legantur episcopi. Et illud, hoc, non referas ad proximum dictum sed ad superius.
A propinquo
Usque ad quartum gradum, C. de episc. et cler., authen. licentiam; et in Auth. de eccl. titul. § interdicimus, coll. 9; et infra, de cons. et affin., non debet. Quidam dicunt usque ad septimum, cum canon distinguat hic, ut 12. q. 3, placuit; et 12. q. 3, quicumque; et supra, de testamen., quia nos. Vincen.
Personae
Quare nihil debetur ecclesiae, arg. ff. de pet. hered., item veniunt § item non solum.
Quod si
Tertium membrum distinctionis. Tanc.
Si vero
Quartum membrum distinctionis.
Dispositione
Favore ultimae voluntatis, 13. q. 2, si fur; ff. pro soc., cum duobus, alias incipit ff. pro soc., si fratres § idem respondeo. Io.
Contenti
Decens est
Sed non necessarium. Decens enim est ut pro modico non contendat, ff. locat. et conduct., si merces § vis maior; et ff. locat. et conduct., habitatores. Et ideo multum operatur repetitio verbi, hoc, scilicet cum dicitur: relinquo hoc episcopo et relinquo illud ecclesiae. Laur.
Legatur
Quia hoc est eius praecipuum, et dividi debet illud cum ecclesia cathedrali. Vincen.
Canonicam
Scilicet tertiam vel quartam, ut dicitur in principio capituli, et supra, de testamen., officii.
Non est
Haec est ratio quare secus est. Ber.
Quanta est
Argumentum quod non dicitur de gremio ecclesiae qui eligitur de minoribus ecclesiis, licet sit eiusdem civitatis, arg. infra, de verb. sign., cum clerici.
Acquirit
18. q. 1, statutum.
Illud autem
Quod sequitur.
Habentem
Sive habeat beneficium ecclesiasticum sive non. Vincen.
In vita eius
Post mortem bene si intestatus decedat, arg. infra, de succ. ab intest., cum dilectus. Ita tamen quod non habeat propinquos, 12. q. 5, quicumque. Et in Auth. de eccl. titul. § si quis autem, coll. 9; et 12. q. 1, sint manifestae; et 12. q. 2, episcopus qui filios.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.