Book III › tit. 3.26 De testamentis et ultimis voluntatibus
X 3.26.14 Officii
tit. De testamentis et ultimis voluntatibus · 9 glosses
Idem C. tit. S. Laurentii in Lucina Presbytero cardinali.Incipit Officii · alleged in the gloss as de testamen., officii — 8× per the register · find the allegations →
Legitimam
Quae secundum variam locorum consuetudinem caria est et diversa, infra, de sepult., certificari. Vincen.
Conditione
Conditio quid sit et modus, tractatur infra, de cond. appos., verum.
Renunciasse
ff. de inoffic. testam., si pars § ulti.; et ff. de inoffic. testam., etiam si; et ff. de inoffic. testam., si exheredatus; et C. de inoffic. testam., parentibus. Ber.
Absolute
Cum enim absolute relinquit, potest episcopus utramque consequi, infra, de testamen., requisisti. Et videtur hoc notare, quia si episcopus dedit simpliciter aliquod beneficium ei qui prius habebat aliud, non videtur ei prius ademisse, ff. ad municip., municeps. Laur.
Vendicare
Arg. quod recipiendo unum, non intelligitur alii renunciasse, nisi hoc sit dictum, ff. de act. et oblig., quotiens. Sic uxor recipiens legatum, non intelligitur renunciasse doti, C. de rei uxor. act., rem § sciendum; arg. C. de pac. convent., si mulier. Arg. contra ff. de inoffic. testam., si exheredatus; et ff. ad leg. Falc., si debitor.
Constiterit
Etiam apponendo conditionem. Aut si ipsam acceptaverit, si postea de fraude constiterit, quia non potuit testator auferre illam partem episcopo, quae ei ex constitutione debetur, infra, de testamen., requisisti.
Fraudaretur
Videtur tamen quod agere debeat ad supplementum episcopus in hoc casu, si minus ei reliquit legitima portione, C. de inoffic. testam., si quando § generaliter; et C. de inoffic. testam., omnimodo. Quia non admittit gravamen ista portio, sicut nec quarta debita de iure naturae, arg. ff. de adopt., si arrogator § sed an impuberi. Laur.
Canone
Loquitur de illis canonibus, 10. q. 1, decrevimus; et 10. q. 1, de his.
Indulgentiis
Infra, de sepult., in nostra; et infra, de testamen., de his. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.