The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.28 De sepulturis

X 3.28.10 In nostra

tit. De sepulturis · 11 glosses
Innocentius III. Episcopo Claremontensi et Abbati Mauriensi.Incipit In nostra praesentia · alleged in the gloss as de sepult., in nostra 15× per the register · find the allegations →
Parochianos
Nam et monachi habent populum, 16. q. 1, Agapitus.
Annos legitimos
Unde non potuerunt sibi eligere sepulturam, quia nec testamentum facere potuissent, ut supra, de probat., in praesentia; et 2. q. 6, ei qui § diffinitiva. Sed pater potest eligere filio sepulturam, ut dictum est supra, de sepult., de uxore. Quia potest ei facere testamentum, Inst. de pupil. sub. § igitur. Quod verum est si ipse faciat sibi, alias si non fecerit sibi, nec filio impuberi facere potest, Inst. de pupil. sub. § liberis; et ff. de inoffic. testam., Papinianus § sed nec impuberis. Tanc.
Parochia
De equis et armis
Hoc inductum fuit favore terrae sanctae. Sic de his quae relinquuntur in ornamentis ecclesiae, sive ad cultum divinum nihil deducitur, supra, de testib., non debet.
De caetero
Et ita tractus futuri temporis hic ad iudicem spectat. Simile supra, de sepult., cum liberum, in fi. Et sic est contra illud, ff. de usuri., cum iudicio § 1. Quod obtinet in his iuribus et servitutibus et in annuis praestationibus, quia in talibus actio pertinet ad futurum, ff. si serv. vend., harum; et ff. si serv. vend., egi; et ff. si serv. vend., Labeo; et ff. si serv. vend., illa, non contradicit, quia ibi non constabat adhuc de usuris futuri temporis.
Recipiant
Immo debent cavere neque per se neque per successores eorum hoc facturos. Et haec est executio iudicis quo ad futurum tempus, arg. ff. si serv. vend., harum. Et a iudice posset iniungi sub poena excommunicationis ne hoc facerent.
Apud eos
Et ita videtur quod quis possit eligere sepulturam apud locum minus religiosum, quia Hospitalarii minus religiosi sunt quam monachi, arg. 12. q. 2, bonae. Arg. contra supra, de sepult., fraternitatem. Dic ut ibi notatum est. De hac materia cum quis vult eligere sepulturam, illum ordinem servabit qui traditur 13. q. 2, ubicumque, quod capitulum quidam intelligunt de peregrinis qui non habent propriam sepulturam, qui debent sepeliri apud ecclesiam maiorem. Hug. intelligit illud capitulum de civibus qui habent propriam sepulturam in ecclesia maiori, qui quandoque morantur extra civitatem per villas vel castra, quia si ibi decedant, non debent suas sepulturas dimittere sine iusta causa, ut ibi dicitur. Alias praesumitur illectus vel ex contemptu vel ex temeritate transire, ut plene dixi supra, de sepult., fraternitatem.
Reliquit
Hospitalariis iure legati.
Nisi dolo
Et ita dolus superveniens in spiritualibus rescindit contractum, quod est contra id supra, de his quae vi met. caus. fi., cum dilectus, ubi de hoc. Et tunc debet de rebus suis nihil deberent habere Hospitalarii, arg. 20. q. 3, constituit; ff. si quis caut., si duo. Arg. supra, de testamen., requisisti; et supra, de testamen., officii; et ff. de recepti., si duo. Et sic propter dolum cessat privilegium.
A parochianis
Qui elegerunt sepulturam apud Hospitalarios, et ideo quartam debent restituere parochiali ecclesiae.
Annos
Isti non elegerunt sepulturam, nec eligere potuerunt. Unde restituere debent Hospitalarii praedicti quicquid ipsorum occasione receperunt. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.