The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.28 De sepulturis

X 3.28.3 Fraternitatem tuam

tit. De sepulturis · 7 glosses
Innocentius III. Genuensi Archiepiscopo.Incipit Fraternitatem tuam non · alleged in the gloss as de sepult., fraternitatem 5× per the register · find the allegations →
Ex antiquo
Religiosorum
13. q. 2, ubicumque; et 13. q. 2, placuit.
Frequentius
Haec est ratio quare potius sepeliuntur homines in locis religiosis, quia frequentius ibi divina officia celebrantur. Sed nonne tantum valet generalis oratio quantum specialis? Ita, de conse. dist. 5, non mediocriter. Illa est causa, quia spiritus sanctus ad mensuram non datur, de conse. dist. 4, quaeris. Sed praesumptio est quod plus prosit specialis oratio quam generalis. Et quidem honor amplius videtur deferri illis pro quibus specialiter fit oratio. Ber.
Parentum
13. q. 2, Ebron; et 13. q. 2 § Ioseph.
Ad nova et minus religiosa
Ex hoc capitulo patet quod qui vult eligere sibi sepulturam, sua relicta debet eligere sibi magis religiosam, arg. supra, de sepult., relatum. In hac opinione fuit Tanc., Hug. et Ala., et mihi hoc idem videtur. Et facit ad hoc 13. q. 2, ubicumque, et est simile. Qui enim de una religione transit ad aliam, ad strictiorem transire debet, infra, de regular., sane; et infra, de regular., licet. Alii dicunt, ut Laur., Vincen. et Io. quod liberum est unicuique sibi eligere sepulturam, etiam ad locum minus religiosum, arg. infra, de sepult., in nostra. Et si qua contraria inveniantur, intelligantur cum illectus fuit vel cum ex temeritate vel ex contemptu transivit, vel cum debitam portionem non reliquit suae ecclesiae. Et sic intelligunt illud capitulum. Primam opinionem praefero, et quod dicit infra, de sepult., in nostra, non contradicit, quia illud contingit propter privilegium quod habent illi Hospitalarii et Templarii, ut liberum sit cuicumque apud eos eligere sepulturam, ut ibi patet, sicut et praedicatores habent idem privilegium. Alias non possent illos recipere ad sepulturam.
Praeiudicat
Quoniam minus legitima voluntas defuncti defendi non debet, ff. de condi. insti., filius quidam; et 12. q. 5, nulli; ff. de rel. et sump. fun., at si quis § haec actio. Quandoque tamen minus legitima voluntas quantum ad solemnitatem testium defenditur, puta in relictis piis locis, supra, de testamen., relatum est 1; et supra, de testamen., cum esses.
Corpus
Sic infra, de sepult., cum liberum. Et oblationes quas ipisus occasione habuerunt, infra, de sepult., in nostra; et infra, de sepult., cum liberum. Tanc.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.