The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.31 De regularibus et transeuntibus ad religionem

X 3.31.18 Licet quibusdam monachis

tit. De regularibus et transeuntibus ad religionem · 16 glosses
Idem Priori et Conventui Dimoliensi.Incipit Licet quibusdam monachis · alleged in the gloss as de regular., licet 20× per the register · find the allegations →
Monachis
Canonicis
19. q. 3, statuimus; et 19. q. 3, mandamus. Ber.
In ea vocatione
21. q. 1, clericus; 21. q. 2, placuit; et 7. q. 1, non oportet.
Sub lege
19. q. 2, duae sunt. Ber.
Ex temeritate
Adverte qualiter interpretatur privilegium istorum, scilicet quod nullus talium possit transire ad strictiorem religionem. Hoc est verum, ut dicit, temeritatis causa. Sic enim cum prohibetur iuramentum, temerarium tantum intelligitur prohibitum, 22. q. 1, ita ergo. Io.
Licentiam postulaverit
Sufficit ergo petere licentiam, licet non obtineatur. Sic supra, de arbitr., cum olim; et supra, de loc. et cond., potuit; C. de iure emphyt., cum dubitabatur. Arg. contra supra, de elect., cum in veteri. Et ad idem etiam posset induci circa principium. Sed quid si aliquis non petita licentia recesserit ad strictiorem vitam, numquid est revocandus? Consuevit dici quod non, dummodo levitatis causa non transeat, ut hic in fine innuitur. Sed obstat 19. q. 2, mandamus, et illud potest intelligi quando levitatis causa transit. Adhuc videtur contra supra, de aetat. et qualit., intelleximus, ubi transivit quidam sine licentia ad aliud monasterium, nec inde punitus videtur. Sed qualiter potest quis invito praelato suo personam suam alienare, cum rem alienare non possit, et maior sit alienatio personae quam rei, 12. q. 1, praecipimus; et 17. q. 1, voventibus. Cum forte clericus teneatur iuramento obedire, 8. q. 1, sciendum; et supra, de maior. et obed., cum in ecclesiis. Nec etiam potest peregrinari sine licentia sui episcopi, de conse. dist. 5, non oportet. Et saepe propter obedientiam bonum intermittitur, 11. q. 3, quid ergo. Cum obediendum sit ubicumque non est contra praeceptum Domini, vel dubium sit quod non contra praeceptum Domini sit, 23. q. 1, quid culpatur, in fi. Sed illud auctoritate canonis fit instinctu Spiritus Sancti, et ita non constringitur per legem, 19. q. 2, duae; arg. infra, de divort., gaudemus.
Ex lege privata
Quae est amor Dei sive caritas, de qua dicitur: habe caritatem et fac quicquid vis, de poen. dist. 2, radicata. Laur.
Absolutus
Ab hac universitate excipitur uxor carnaliter cognita, impubes, et servus, infra, de conver. coniug., quidam; 20. q. 2, si in qualibet; et 20. q. 2, puella; et 54. dist., si servus. Item excipitur episcopus, infra eodem capitulo, vers. illa semper regula; et curiae adstrictus, 53. dist., legem.
Meretur amittere
11. q. 3, privilegium; 74. dist., ubi ista; C. de Iuda., Iudaeis; et C. de Iuda., Iudaeos. Ber.
Ex iusta causa petentibus sine difficultate concedat
Quae sit iusta causa et quae non, ostenditur supra, de renunciat., nisi. Io.
Superioris
Simile 11. q. 1, pervenit; infra, de iure patron., nullus; in Auth. de sanct. episc. § si a clero, coll. 9. Vincen.
Ita communis utilitatis
Simile 7. q. 1, scias; et in Auth. de restitut. et ea quae par. § licet, coll. 5; et supra, de postul. praelat., bonae 1. Hoc intellige cum per publicam non impeditur privata, quia ordinata caritas incipit a se, 23. q. 5, si non licet; et de poen. dist. 3, qui vult; et 19. q. 2, duae; 14. dist., quod ait; ff. de iud., si longius, in fi.; ff. de praescr. ver., qui servandarum. Sic non debet praelatus sua negotia praeponere negotiis ecclesiae, 12. q. 4, quicumque. De hoc etiam dicitur supra, de postul. praelat., bonae 1.
Sollicitudo contemplationi
Id est, vita activa, quae in hoc casu praeponitur contemplativae.
De Rachele
Rachel significat vitam contemplativam, quae est formosa sicut illa fuit. Lia significat vitam activam, quae fecunda est in sobole. Et ideo praefertur pulchritudini Rachelis, supra, de renunciat., nisi. Ber.
Corde puro
Quia praesumitur prima facie ex ipso facto, quod habet speciem boni, nisi praebetur contrarium, supra, de scrutin., ex parte; et supra, de praesump., dudum.
Non communicat alienus
Scilicet a caritate; de poen. dist. 1, resuscitatus § item ut Christus. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.