The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book IV › tit. 4.19 De divortiis

X 4.19.8 Gaudemus

tit. De divortiis · 25 glosses
Idem Tiberiadensi Episcopis.Incipit Gaudemus in Domino · alleged in the gloss as de divort., gaudemus 31× per the register · find the allegations →
In secundo
Non prohibito, quia secundus gradus erat prohibitus, sed non omnis. Istae enim erant personae prohibitae in lege: mater, noverca, soror, neptis, amita et matertera, et uxor patrui, et uxor fratris, filia, et privigna. De hoc dicitur supra, de restit. spol., litteras.
Existat
26. dist., deinde opponitur; et supra, de cons. et affin., de infidelibus.
Constitutionibus
Quae non arctant nisi illos, qui subsunt ecclesiae directe. Sed indirecte bene compelluntur, infra, de usur., post miserabilem; et infra, de usur., quanto; et infra, de Iudae. et Sarrac., et si Iudaeos.
Quid enim
2. q. 1, multi, interpositio est.
Remanere coniuncti
Sed crimina coniunti
26. dist., deinde opponitur.
Vel quam
Ad istam quaestionem non respondet directe, sed indirecte satis respondetur, quod prima sit uxor, ex eo quod dicit pluralitem in utroque sexu reprobandam, in fine istius §.
Verum absonum
Hic ostendit quod unam tantum debeat habere.
In carne una
Duo
Hic pluralis numerus ponitur ad exclusionem maioris pluralis. Arg. contra 31. q. 1, quod si dormierit. Quandoque ponitur ad exclusionem minoris numeri, ut cum dicitur, unus non stet contra alium, sed in ore duorum stet omne verbum, ut supra, de testib., licet universis, in fi.
Uxores
Unde etiam lex plura coniugia prohibet Iudaeis, C. de Iuda., nemo Iudaeorum, in fi.; et C. de incest. nupt., cum ancillis; C. de donat. ante nupt., ea quae.
Divina
Non ergo sunt sufficientes excusationes, quas habes 32. q. 4, dixit Sara; et 32. q. 4, obiiciuntur. Sed illud fuit ante legem, et talis mos fuit divinitus inspiratus.
Quae
Scilicet, divina revelatio censetur quandoque mos, etc.
Mendacio
22. q. 2, item ponitur.
Furto
14. q. 5, dixit Dominus.
Homicidio
23. q. 5, si non licet, circa fi.; et 23. q. 8, occidit.
Pluralitatem
Hic innuit solutionem quaestionis, quasi diceret, prima tantum est uxor, ut dixi supra.
Non ad imparia
Id est, quo ad mutuam servitutem et debitum carnis et fidem servandam, 32. q. 1, si quis uxorem; et 32. q. 5, praecipit. Alias pene famula uxor est, 33. q. 5, haec imago.
In Evangelio
Dicendo excepta causa fornicationis uxorem non esse dimittendam, 32. q. 1, dixit Dominus; et 32. q. 7, Apostolus; et 32. q. 7, omnes causationes; et 28. q. 2, si infidelis.
Absque contumelia
In quo casu
Id est, in quolibet casu praemissorum trium.
Negaretur
Hic habes casum in quo denegatur restitutio, quamvis constet de iniusta spoliatione; alium habes supra, de divort., significasti. Item ubi excipitur de alia spoliatione, supra, de ord. cognit., super spoliatione. Item ubi timetur de saevitia viri, 33. q. 2, sive de coniugii; et supra, de restit. spol., ex transmissa; et supra, de restit. spol., litteras, ubi de hoc; et 32. q. 1, de Benedicto.
Apostolum
28. q. 1, si infidelis.
Compelletur
Ex hoc videtur quod contumelia creatoris non solvit ius matrimonii ipso iure; alias si solutum fuisset ius matrimonii, non compelleretur eam recipere. Io. dicit quod ipso iure solutum est matrimonium contumelia creatoris, ea nolente viro cohabitare, ut supra, de divort., quanto. Licet matrimonium sit solutum, tamen restituitur quasi iure postliminii, arg. 34. q. 2, cum per bellicam. Sicut haeretico reverso restituuntur alia bona, C. de haeretic., authen. idem est de Nestorianis. Et licet non sit matrimonium inter eos, tamen eam recipere compellitur ex consequentia prioris matrimonii in favorem fidei. Alii dicunt quod matrimonium ipso iure non solvitur, sed ius matrimonii solvitur, id est, ius petendi debitum. Et hoc satis videtur dicere littera supra, de divort., quanto. Ibi contumelia creatoris solvit ius matrimonii, et tunc vere primo solvitur matrimonium quando contrahit cum secunda, et non ante, quia si esset ex toto solutum, non compelleretur eam recipere. Et est arg. ad hoc quod dicit in fine, quod potes ei obiicere fornicationem, quia si ex toto et omnino solutum esset matrimonium, non posset ei obiicere fornicationem praecedentem, supra, de iureiur., quemadmodum. Sed numquid etiam posset intrare religionem ea invita, antequam contrahat cum alia? Dico quod sic, cum iudicio ecclesiae fuit a viro separata, arg. supra, de conver. coniug., mulier, in fi.
Poterit obiicere
Quia intelligitur legitime contraxisse, quae auctoritate legis contraxit, 23. q. 4, qui peccat; et arg. supra, de frig. et malef., fraternitatis, circa fi.; et ff. de acq. poss., iuste possidet. Sed illud quaeritur, qualiter posset ei obiicere fornicationem ante baptismum commissam, cum omne peccatum et sequela peccati in baptismo deleatur, 26. dist., deinde opponitur; et 32. q. 1, quod autem. Cum dona baptismi sint sine omni luctu, de conse. dist. 4, per baptismum; et de conse. dist. 4, sine poenitentia? Dicas quod omne crimen tollitur in baptismo quo ad Deum, et quodcumque et qualitercumque contraxit ante vel adulterando seu fornicando. Sed quatenus illa fornicatio respiciebat virum, non tollitur in baptismo, quia illud crimen non tam virum quam uxorem commaculat, 32. dist., in coniugio. Et sic ius quod competebat viro ex sola fornicatione remanet ei salvum, et sic potest excipere contra illam. Sic etiam per poenitentiam tollitur crimen, quod mulier contraxit fornicando quo ad Deum, et tamen post quantamcumque poenitentiam potest maritus illam accusare, 33. q. 2, admonere. Nec eam etiam recipere compellitur post poenitentiam, supra, de conver. coniug., gaudemus. Iniquum enim esset quod baptismus tolleret beneficium alicui competens, sicut in libertate. Delictum enim quod commisit quis in se, per libertatem tollitur, sed delictum quod commisit in alium non tollitur, ff. de his qui not. infam., imperator; et ff. de his qui not. infam., athletas § Pomponius. Vel expone quod dicitur, nisi alias fuerit fornicata, scilicet, alias, id est, in alio tempore post baptismum. Sed prius verius est. Io.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.