Book V › tit. 5.19 De usuris
X 5.19.12 Post miserabilem
tit. De usuris · 3 glosses
Idem Narbonensi Archiepiscopo.Incipit Post miserabilem · alleged in the gloss as de usur., post miserabilem — 11× per the register · find the allegations →
Principes
Quorum legibus in temporalibus subiiciuntur Iudaei, 8. dist., quo iure; et C. de Iuda., nullus. Pari ratione alios contra eos protegamus, arg. supra, de mut. petit., per totum. Maxime in his in quibus legem suam offendunt, supra, de usur., consuluit; et 14. q. 4, quoniam; et 14. q. 4, ab illo. Vincen.
Communionem
Sic infra, de usur., quanto.
Denegari
Non est dubium quin poena corporali puniantur Iudaei per ecclesiam et etiam pecuniaria, 28. q. 1, saepe, in fi.; 17. q. 4, constituit. Ita tamen quod usque ad vindictam sanguinis non procedat, supra, de rapt., in archiepiscopatu. Sed contra quia nihil ad nos de his qui foris sunt, 2. q. 1, multi; et supra, de divort., gaudemus. Solutio: quod dicitur ibi, nihil ad nos etc., illud intelligitur in quantum Deum offendunt. Sed in quantum hominem offendunt secus est. Vel potest intelligi illud de directa coertione quam in eos non exercemus; secus indirecta, ut hic, et supra, de decim., de terris. Cum etiam propter delictum efficiuntur de foro nostro, supra, de iudic., novit; et supra, de for. compet., cum sit; et 6. q. 3, placuit; et supra, de rapt., de illis. Et de hoc dictum est supra, de Iudae. et Sarrac., ita quorundam. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.