Book V › tit. 5.6 De iudaeis et sarracenis
X 5.6.6 Ita quorundam
tit. De iudaeis et sarracenis · 7 glosses
Idem in eodem.Incipit Ita quorundam animos · alleged in the gloss as de iudae. et sarrac., ita quorundam — 16× per the register · find the allegations →
Qui gloriantur
Simile 18. q. 2, perniciosam; et 86. dist., tanta.
Ferrum
Ut infra, de Iudae. et Sarrac., ad liberandam, ubi hoc totum habes quod hic dicitur. De quibus hic habetur ad hostes transferri non debent, C. quae res exp. non deb., nemo; et illi sunt decapitandi, ut ibi, et C. de commer. et merc., mercatores; ff. de publican., cotem ferro; si enim non habent ferrum nec arma. Nam causatum perimit causa perempta suum, et appellatione armorum intelliguntur fustes et lapides, ff. de ver. sig., armorum appellatio. Laur.
Subministrant
Arg. clericum pro homicida haberi qui pugnantibus arma ministrat, dummodo ibi fiant homicidia, arg. 50. dist., si quis viduam; 24. q. 3, ideo; infra, de homic., sicut dignum § illi etiam; et infra, de homic., sicut dignum § hi quoque.
Subiectos
Et sic ipso iure sunt excommunicati, infra, de Iudae. et Sarrac., quod olim.
Privatione
Hoc potuit Papa facere contra laicos ratione criminis commissi. Ber.
Servos
Nota servitutem de iure naturali inductam, 35. dist., sexto die. Item de iure gentium, dist. 1, iure gentium. Item de iure canonico, 15. q. 8, cum multae; et hic, et infra, de Iudae. et Sarrac., ad liberandam. Vincen.
Crebra et solemnis in eos excommunicatio
Et tamen isti ipso iure sunt excommunicati, et sic excommunicatus potest iterum excommunicari, 3. q. 4, Engeltrudam; et arg. 11. q. 3, excellentissimus; 12. q. 2, de viro; et 87. dist., eos qui. Et qui in sordibus est adhuc sordescat, 47. dist., quantumlibet, in fi. Arg. contra 2. q. 1, multi; quia de his qui foris sunt, nihil ad nos, 24. q. 1, Achatius non est; 24. q. 1, maiores; 24. q. 1, Achatius non fuit; et 24. q. 1, audivimus; et supra, de iudic., cum non ab homine. Item qui est extra ecclesiam non potest esse magis extra ecclesiam, 11. q. 3, omnis Christianus. Item arg. contra ff. de ver. oblig., qui bis idem. Melend. dixit quod excommunicatus amplius excommunicari non potest, sed denunciari potest excommunicatus, et sic intelligit omnia iura ubi saepius videtur aliquis excommunicari. Et sic intelligit hic. Sed tu dicas quod excommunicatus potest iterum excommunicari. Et sunt duo effectus excommunicationis, ut dicunt quidam. Primus effectus est eiiciendi extra ecclesiam. Secundus est detinendi extra, sicut qui est ligatus uno vinculo potest iterum ligari. Non est dubium quin excommunicatus possit adhuc excommunicari, sicut qui est in uno peccato potest aliud committere. Et sic plus punitur, et sic potest pluries excommunicari, et magis ex hoc punietur, et secunda excommunicatio tunc primo incipit habere suum effectum, cum absolvitur a prima, et tamen prima absolutio non habuit suum effectum propter secundam excommunicationem. Et ita finaliter non prodest prima absolutio, nisi cum absolutus fuerit a secunda. De hoc dixi supra, de offi. ord., ex parte; et infra, de sent. excom., cum pro causa. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.