Book V › tit. 5.12 De homicidio voluntario vel casuali
X 5.12.6 Sicut dignum
tit. De homicidio voluntario vel casuali · 29 glosses
Alexander III. Exoniensi Episcopo.Incipit Sicut dignum · alleged in the gloss as de homic., sicut dignum — 35× per the register · find the allegations →
Plenius nosti
Simile 11. dist., quis nesciat.
Quantitas
An sit enorme vel mediocre, adulterium vel incestus.
Qualitas
An sit occultum an manifestum.
Aetas
15. q. 1, illud. Ber.
Scientia
An sit discretus vel non sanae mentis, 3. q. 9, indicas; vel minus discretus.
Sexus
32. q. 6, indignantur.
Conditio
22. q. 5, qui compulsus; et de poen. dist. 1, aut facta. Haec quae hic tanguntur et alia expresse habentur de poen. dist. 6, consideret; et infra, de poenit. et remiss., Deus.
Puniendus
32. q. 5, qui viderit; supra, de haeret., excommunicamus itaque § credentes, in fi; et supra, de iureiur., cum quidam, ubi de hoc.
Animo occidendi
Ex corde enim procedunt homicidia et adulteria, 23. q. 8, occidit; 15. q. 6, si quandoque, ad fi.
Venisse
50. dist., studeat.
Mors
Nota quod voluntas punitur licet non processerit ad effectum, et ita propter propositum puniuntur. Consenserunt enim cooperando, 17. q. 4, omnes. Ideoque puniendi sunt eadem poena, ut ibi dicitur.
Qui potuit
Unde tenetur si non prohibuit, 83. dist. § 1; et 83. dist., error; et supra, de haeret., qui alios. Alias culpa caret et si prohibere non potuit, ff. de regul. iur., culpa caret.
Opem
23. q. 8, si quatuor.
Scrupulo
Supra, de testib., constitutis 1.
Occulta
86. dist., facientis.
Inflammasse
De persuasu tenetur quis, ff. ad leg. Aquil., item si obstetrix § 1; 86. dist., tanta; ff. de serv. corr., ait praetor § ulti.
Provocassent
Forte alias non facturum. Unde aeque tenentur quia dolo ad hoc induxerunt regem qui alias forte non fecisset, ut ff. de dolo mal., et eleganter.
Sicarios
Sicarii dicuntur a sica, quod significat ferrum sive cultrum, Inst. de public. iudic.§ sicarii. Et sicarii etiam possunt dici qui armis vitae alicuius insidiantur, de poen. dist. 1 § si quis cum telo. Unde tenentur lege Cornelia de sicariis, C. ad leg. Corn. de sic., is qui adgressorem. Ber.
Ministerium
Unde quodam modo consentire videbantur.
Immunes
Quia poena suos tantum debet tenere auctores, C. de poe., sancimus; et supra, de his quae fi. a maior. par. cap., quaesivit.
Restituere
Quia non dimittitur peccatum nisi restituatur ablatum si restitui potest, ut hic dicit; et 15. q. 6, si res; 12. q. 2, in legibus; de poen. dist. 5, falsas.
Si habent
Alias inanis est actio, ff. de dolo mal., nam is; et supra, de restit. spol., olim vobis; sic infra, de usur., cum tu; et ff. de fur., itaque fullo. Arg. contra 12. q. 2, fraternitas; ff. de cess. bon., per totum; C. qui bon. ced. poss., qui bonis. Solutio: hoc regulare est quod si non habent, non tenentur postea tamen actio non tollitur cum effectu. Immo si perveniant ad pinguiorem fortunam, reddere tenentur, supra, de solution., Odoardus; ff. de cess. bon., is qui bonis. Arg. 26. q. 6, is qui; et infra, de sent. excom., quamvis, in fi.; et infra, de sent. excom., de caetero, in fi.; nisi pro eo iam sustinuisset poenas corporales, ut 24. q. 6, si res; arg. 12. q. 2, fraternitas. Non enim consurget triplex tribulatio, 23. q. 5, quid ergo; ff. de in ius voc., si sine venia; et supra, de iudic., at si clerici, in fi. Laur.
Non tamen aliena
Quia non remittitur debitum sed augetur si alii solvatur quod alii ex debito est solvendum, supra, de iureiur., ea te; et supra, de decim., tua 2; et 1. q. 1, non est putanda; 90. dist., oblationes; 14. q. 5, nolite; 14. q. 5, immolans; et 14. q. 5, forte; et 14. q. 5, eleemosyna; et 14. q. 5, neque enim si agris; et C. de solut., invito. Et hoc intellige si illos quorum fuerant poterant invenire. Alias sufficit, immo tenentur pauperibus erogare, et nihilominus est talibus poena imponenda, ut hic dicit, propter peccatum quod ipsi contraxerunt contrectando res alienas invitis dominis.
Temporis mora
Quia in hoc magis gravantur, quia longo tempore talibus participaverunt, supra, de simon., non satis; et in capitulo supra, de simon., cum in ecclesiae.
Timore
Hoc ideo dicit, quia si timore participaverunt, minus punientur licet in totum non absolvantur. Quia potius debebant omnia mala pati quam malo consentire, 32. q. 5, ita ne. Sed si essent violenter attracti, absolute non punirentur, ut hic patet, et supra, de his quae vi met. caus. fi., sacris.
Affectione
Ex hoc magis puniuntur. Quaedam sunt tamen personae quae sine poena possunt excommunicatis participare, 11. q. 3, quoniam multos; et infra, de sent. excom., inter alia.
Ignoranter
In hoc casu non tenentur si ignorabant illos talia perpetrasse, quia si ignorans illum excommunicatum esse, non peccas illi participando nisi illa ignorantia crassa fuerit et supina, supra, de renunciat., litteras; et infra, de cleri. excom., Apostolicae.
Consilium
Nota quod homicidium committitur facto, consilio, praecepto et defensione, 50. dist., si quis viduam; et 23. q. 8, si quatuor; et infra, de cleri. pug., Henricus; et infra, de homic., significasti 2. Et sic distingue circa hanc materiam aut committitur homicidium voluntate, aut casu, aut necessitate. Si voluntate, quod fit tribus modis, facto, praecepto et consilio, ut capitulo praedicto 50. dist., si quis viduam. Et lingua sive adhortatione, supra, de homic., sicut dignum § qui vero; et infra, de poeni., quod in dubiis; et de poen. dist. 1, periculose. In quocumque istorum casuum quis committit homicidium, non solum non debet promoveri sed in perpetuum debet deponi, ut hic dicit, et 50. dist., si quis viduam. Et etiam si paganum interficiat, irregularis efficitur, sive Sarracenum, 50. dist., clericum; et 50. dist., de his clericis; et infra, de homic., petitio. Et cum tali numquam dispensatur, 50. dist., miror. Et si etiam sit occultum ministrare in suo ordine non potest, cum omnes alii possint, supra, de temp. ord., quaesitum, iuxta illud: non aedificabis mihi templum, quia vir sanguinem es, 1. q. 7, si quis omnem. Si vero casu committitur homicidium, aut dabat operam rei licitae aut non. Si dabat operam rei licitae et adhibuit diligentiam quam potuit et debuit, in nullo imputatur sibi, ac si non fecisset, infra, de homic., ex litteris 2; et infra, de homic., significasti 1; et infra, de homic., dilectus; 50. dist., si duo fratres; et 50. dist., hi qui, in princ.; et 50. dist., saepe, ad fi.; et infra, de homic., quidam; nisi scandalum grave esset vel tanta laboraret infamia quod purgatio esset indicenda, infra, de homic., ex litteris 1. Si vero non adhibuit diligentiam quam debuit, imputatur ei propter negligentiam quae culpae annumerari videtur in hic, ita quod non promovetur ad ordines superiores, nec utitur ordine iam suscepto, infra, de homic., presbyterum; et infra, de homic., ad audientiam. Nisi cum eo per dominum Papam fuerit dispensatum, 50. dist., clerico iacente; et supra, de homic., continebatur; et infra, de homic., dilectus, in fi.; et arg. 15. q. 1, illud § ut itaque; ff. de regul. iur., culpa est. Si vero necessitate, sub quo continetur quod primo dixi de defensione, aut necessitas illa fuit evitabilis aut inevitabilis. Si evitabilis imputatur ita quod ad superiores ordines non potest promoveri, sed in susceptis de misericordia toleratur, 50. dist., de his clericis. Si fuerit inevitabilis, sine omni dispensatione potest in ordine suscepto ministrare, 50. dist., quia te. Quod intelligitur de inevitabili necessitate, ut puta clericus habebat gladium in manu sua ad defensionem paganorum. Paganus irruit in eum ita quod clericus nullos modo potuit evitare, et iste paganus mortuus est cum gladio quem clericus tenebat, praeter propositum ipsius clerici, arg. infra, de homic., lator, in quo potest intelligi supra, de homic., interfecisti. Sed ad superiores non ascendet sine dispensatione, ut dicit Io. Sed Hug. dixit contra, arg. infra, de homic., lator. Sed Io. intelligit illam infra, de homic., lator, de dispensatione.
Quinquennium
Haec est amplectanda tamquam benignior in quam omnes convenerint, ff. de recepti., diem proferre § si plures.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.