Book V › tit. 5.19 De usuris
X 5.19.5 Cum tu
tit. De usuris · 11 glosses
Idem Salernitano Archiepiscopo.Incipit Cum tu manifestos · alleged in the gloss as de usur., cum tu — 17× per the register · find the allegations →
Decretum
Supra, de usur., quia in omnibus.
Privandos
Et ita canon ille supra, de usur., quia in omnibus, non est latae sententiae sed ferendae. Ber.
Donec
Ergo quam cito restituunt sunt ipso iure restitui communioni, arg. 81. dist., si qui sunt. Tamen post satisfactionem relaxandum est interdictum.
Ad excusandas
Haec verba sunt 16. q. 1, praedicator.
Sive post
Arg. quod constitutio retrotrahitur, et hoc ideo dicit quia crimen istud ante illam constitutionem prohibitum erat utroque testamento, supra, de usur., super eo. Hoc enim divinum fuit praeceptum, 14. q. 4, quoniam multi. Quando constitutio retrotrahitur dictum fuit supra, de consti., quoniam.
Per poenam
Statutum supra, de usur., quia in omnibus; et etiam per excommunicationem, infra, de usur., praeterea. Sed quare fit mentio in omnibus commissionibus de poena illius canonis supra, de usur., quia in omnibus, et non de excommunicatione? Respondeo: quia ab illa semper incipiendum est tamquam a minori, et postea infligenda est maior si hoc meruit proteruitas contumacis, supra, ut lite non cont., quoniam, in fi.
Non superstitibus
Sed pone quod ille cui debet restitui usura longe sit absens. Numquid tenetur usurarius mittere ad eum usuras? Tenetur quidem sed sumptibus illius absentis, arg. ff. de oper. lib., opere enim. Si autem sumptus itineris rei summam excedant, det pauperibus, arg. huius capituli, 2. q. 6, anteriorum. Et hoc intellige si usurarius novit ubi habitet. Quia si ignoret, non tenetur inquirendo vagari, arg. ff. de oper. lib., quod nisi, in fi. Et quousque fieri potest restitutio illi qui solvit, numquam illa pecunia debet dari pauperibus, supra, de homic., sicut dignum § eos; et supra, de iureiur., ea te.
Restituatur
14. q. 6, si res aliena.
In facultatibus
Et licet amiserint usuras nihilominus tamen tenentur propter moram quae illis nocere debet. Unde omnia refundere debent si alias facere possunt, arg. ff. de vi et de vi arm., praetor ait § rectissime; et ff. de leg. 1, cum res legata. Sed si nihil habent, liberantur ex toto, ut hic. Si tamen ad pinguiorem fortunam pervenerint, tenentur ut prius, supra, de solution., Odoardus; et ff. de cess. bon., si debitoris. Arg. 26. q. 6, si quis de corpore; et 26. q. 6, de his vero; et insolidum, nec habetur ratione ne egeat, licet alias dicat lex quod qui bonis cedit, non convenitur postea, nisi in quantum facere potest, ff. de cess. bon., is qui. Ala.
Evidenter
Si enim credatur habere, verberibus veritas eruatur, 5. q. 5, illi qui; 14. q. 6, si res aliena. Vel iuret se non habere unde reddat, quod potius videtur quia non debet illa poena puniri, ut hic dicit, quia inanis est actio etc., ff. de dolo mal., nam is; et supra, de restit. spol., olim vobis.
Debent vendi
Ex hoc videtur quod ad quemcumque perveniat res empta de pecunia usuraria, tenetur illam restituere. Licet enim res emptae ex tali pecunia pervenerant ad filios vel consanguineos usurariorum, nihilominus venduntur, ut hic dicit. Quia res illa succedit loco alterius pecuniae, ff. de leg. 2, imperator, in fi; et ff. de leg. 3, fideicommissa § si rem suam; et supra, ut lite penden., ecclesia 1, ubi de hoc. Quod verum est ubi ex causa lucrativa res pervenit ad ipsum. Si vero ex alia causa, puta quia emit ignoranter, secus esset forte. Et speciale est hoc in re empta ex pecunia foenebri, alias regulare est quod in re empta ex pecunia tua, non nomine tuo, nihil iuris habes, C. de rei vend., si ea pecunia; et C. de probation., ad probationem; et ff. de fur., qui vas, in fi.; alium casus habes C. de rei vend., si ut proponis; tertium C. arb. tut., curator; et supra, de pecul. cler., inquirendum. Ala.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.