Book III › tit. 3.23 De solutionibus
X 3.23.3 Odoardus
tit. De solutionibus · 5 glosses
Idem Decano et I. Canonico Tullentibus.Incipit Odoardus clericus proposuit · alleged in the gloss as de solution., Odoardus — 11× per the register · find the allegations →
Officiali
Officialis dicitur ille cui episcopus vices suas commitit, supra, de instit., ex frequentibus. Ber.
Recognoscentem
Id est, confitentem debita. Qui enim cedit bonis antequam recognoscat debitum vel antequam condemnetur aut in iure confiteatur debitum, audiri non debet, ff. de cess. bon., qui cedit.
Non valentem
Et ideo inanis est actio, quam inopia debitoris excludit, ff. de dolo mal., nam is; et supra, de restit. spol., olim vobis. Quia qui nihil habet, nihil dare potest, ut 1. q. 7, Daibertum. Et eius periculo nihil est, ff. de fur., itaque fullo, in princ. Unde videtur quod non tenuit excommunicatio, sed debuit eum expectare quousque solvere posset, arg. decretalis praedictae supra, de restit. spol., olim vobis. Et impossibile praeceptum non obligat, ff. quae sent. sine appel., Paulus 2. Et impossibilium nulla est obligatio, ff. de regul. iur., impossibilium. Sed hic tenuit sententia forte propter dubium, quia non plene constabat an in totum vel in partem posset solvere. Et ideo cum de hoc constiterit, relaxatur ut hic dicitur. Sed si certus esset iudex, quia nihil solvere posset vel si cessisset bonis, sententia non tenuisset. Vel si tenuisset, iniusta tamen fuit. Et ideo sine difficultate debet absolvi. Et iudex tenetur sibi ad interesse, infra, de sent. excom., sacro. Hoc tutius est.
Idonea
Et ita videtur quod per pignora vel fideiussores, ff. mand. vel cont., si mandato § ulti. Sic supra, de pignor., cum constet. Et hoc intelligo si potest, alias praestet quam poterit, scilicet iuratoriam, infra, de don. int. vir. et uxor., per vestras, ubi de hoc; et infra, de verb. sign., ex parte in Christo, ubi de hoc.
Ad pinguiorem
Et ita patet quod licet quis cedat bonis, non ideo liberatus est, sed obligatio remanet inefficax propter inopiam. Sed in hoc prodest ei quod non detruditur in carcerem, C. qui bon. ced. poss., qui bonis. Sed si postea perveniat ad pinguiorem fortunam, ut hic dicitur, solvere debet, ff. de cess. bon., is qui. Sed non in totum nisi in quantum facere potest, ut dicitur in illa lege ff. de cess. bon., is qui, habita ratione ne egeat. Sed non est fraudandus alimentis cotidianis, ff. de cess. bon., qui bonis; Inst. de action. § ulti.; et ff. de regul. iur., in condemnatione. Sed contra videtur supra, de fideiuss., pervenit, ubi de redditibus ecclesiae satisfit creditoribus, quare non hic eo modo? Forte quia periuri erant. Ideo redditus assignantur creditoribus. Dignum est enim, ut male meriti egestate laborent, ff. deposi., bona fides; et 86. dist., non satis. Vel hic non fuit actum ad hoc, 86. dist., non satis, ante medium.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.