The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.40 De verborum significatione

X 5.40.23 Ex parte

tit. De verborum significatione · 9 glosses
Idem Abbati sanctae Genovefae, Decano et Cancellario Parisiensibus.Incipit Ex parte in Christo · alleged in the gloss as de verb. sign., ex parte in Christo 16× per the register · find the allegations →
Cum ipsius
Scilicet comitissae.
Praepositus
Laicus officialis.
Clausulam
Praemissam, scilicet nemini liceat excommunicatis vel nominatim interdictis pro canonicis Carnotensibus absque congrua satisfactione absolutionis beneficium indulgere, quam habes infra, de verb. sign., cum olim.
Pro contumacia
Non videtur quod haec distinctio locum habeat, utrum quis excommunicetur pro crimine an pro contumacia, quia nemo excommunicatur nisi pro mortali peccato et qui aliter non potest corrigi, 11. q. 3, nemo, in fi.; 45. dist., sed illud; et 24. q. 3, tam sacerdos; et 11. q. 3, certum. Immo bene habet locum haec distinctio. Quicumque enim vocatus legitime ad iudicium non venit pro quacumque re, contumax reputatur, unde propter talem contumaciam excommunicari potest, si res talis sit quod actor non possit in possessionem mitti, supra, ut lite non cont., tuae. Et tunc sufficit praestare cautionem standi iuri, quia pro sola contumacia excommunicatus fuit, scilicet quia non venit, et non pro re aliqua, quia nondum constabat in quo teneretur actori. Si pro offensa tunc excommunicatur, puta commisit maleficium, et illud fuit notorium vel per sententiam vel per facti evidentiam vel per confessionem, infra, de verb. sign., cum olim; et supra, de cohab. cler. et mul., quaesitum. Et condemnatus de ipso maleficio cum non satisfaceret fuit excommunicatus. Hic talis non debet absolvi nisi primo satisfaciat, cum constet de maleficio suo, et tamen hic intervenit contumacia antequam excommunicaretur, quia non soluit in termino statuto. Sed hic directe excommunicatur quia non satisfecit, sed in alio casu non, nisi quia non venit. Idem esset si maleficium notorium esset si publice proponatur. Quicumque fecit tale maleficium satisfaciat laeso usque ad talem diem, alias sit excommunicatus. Post terminum non absolvetur si veniat ad iudicem et petat absolvi, nisi satisfaciat, 23. q. 8, pessimam. Et ita bona est distinctio. Praeterea superfluum videbatur privilegium illud, quia de iure communi illud competit cuilibet, quod nullus absolvatur priusquam satisfaciat, ut capitulum 23. q. 8, pessimam; et supra, de offi. deleg., ex litteris; 17. q. 4, de presbyterorum; et 11. q. 3, excellentissimus, in fi.; et supra, de sent. excom., parochianos. Potest dici quod solet plus timeri etc., 23. dist., quamquam; et supra, de haeret., si adversus. Multa enim conceduntur quae sunt de iure communi, 24. q. 2, sane, in fi.; et 33. q. 2, admonere, ibi: viaticum tibi concedimus. Et tamen omnibus poenitentibus in fine datur, supra, de poenit. et remiss., quod in te; et supra, de sent. excom., permittimus. Quid si aliquis ita pauper sit, quod non potest satisfacere? Praestat cautionem quod satisfaciet cum pervenerit ad pinguiorem fortunam, supra, de solution., Odoardus. Quid si cautionem praestare non potest? Tunc iuret, arg. C. de episc. et cler., authen. generaliter. Praestet quam potest, supra, de don. int. vir. et uxor., per vestras. Licet videretur quod talis casus non excuset, arg. supra, de rapt., super eo; et C. de furti. et serv. cor., subtracto. Nam quandoque aliquis non absolvitur propter delictum suum, sed differtur absolutio, 11. q. 3, qui iubente; 18. dist., si quis adesse; et 26. q. 7, sacerdos; supra, de offi. ord., significavit; et 11. q. 3, si quis episcopus damnatur. Nulli tamen est finaliter poenitentia deneganda, 26. q. 6, si presbyter; et 26. q. 6, agnovimus, quia ecclesia nulli claudit gremium suum, C. de summ. trinit. et fide cath., inter claras, prope fi. Ber.
Citatus
Trinis edictis vel uno peremptorio pro omnibus, 24. q. 3, de illicita; ff. de re iud., contumacia. Unde videtur quod non veniens ad primam citationem non sit contumax, arg. C. de iud., sancimus; et supra, de procurat., querelam, ubi de hoc; et 5. q. 3, si aegrotans. Ber.
Iussus
Et haec contumacia est, ff. de rei vend., qui restituere. Et non excommunicatur quis nisi pro contumacia, sed hoc intellige ut dixi in magna glossa.
Sufficiens
Sic supra, de sequestra., ad hoc. Sufficiens cautio est, si pignora vel fideiussores dentur, ff. mand. vel cont., si mandato Titii § ulti. De hoc dictum est supra, ut lite non cont., quoniam § in aliis.
Manifesta
Ex hoc verbo orta fuit contentio quae determinatur prout dicitur infra, de verb. sign., cum olim.
Si vero dubia
Quomodo ergo iussit maleficium emendare, si non fuit manifestum? Item si sententiando iussit, factum fuit notorium per sententiam, supra, de cohab. cler. et mul., quaesitum. Ergo non potest esse dubia offensa. Solutio: quandoque iubetur a iudice sententiando, 11. q. 3, qui iubente; ff. de re iud., quod iussit. Et hoc fieri non debet nisi cum res est manifesta, 11. q. 3, grave. Quandoque iubet iudex non sententiando, ut si statim cum comparuerint coram eo partes, reus confitetur, quia confessus pro iudicato habetur, ff. de confes., confessus; et C. de confes., confessos. Si tantum praecipit ut satisfaciat, non hoc faciat sententiando, quia non omnis vox iudicis auctoritatem rei iudicatae continet, C. de sent. et interloc. om. iud., ex stipulatione; et 3. q. 6, hoc quippe. Et adhuc potest reus allegare errorem suum, ff. de confes., non fatetur. Unde non est res manifesta. Et ita potest intelligi quod hic dicit Io. Vel sic ad querimoniam alicuius de aliqua offensa eam exprimendo iudici, ipse iudex praecepit reo ut satisfaceret illi usque ad certum terminum, aut compareret coram eo responsurus. Alias excommunicabat illum nisi alterum istorum faceret. Et ille non venit, et sic fuit excommunicatus. Si ipse petat absolvi, sufficit quod ipse praestet cautionem standi iuri, quia offensa nunc dubia est, etsi fama sit quod id fecerit vel quod iudex a pluribus hoc intellexerit.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.