The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.39 De sententia excommunicationis

X 5.39.9 Parochianos

tit. De sententia excommunicationis · 4 glosses
Idem Episcopis et aliis Praelatis per Galliam constitutis.Incipit Parochianos vestros si · alleged in the gloss as de sent. excom., parochianos 5× per the register · find the allegations →
In monachos
Sud numquid monachus poterit agere actione iniuriarum? Dic quod non, sed actio competit monasterio, et aget syndicus monasterii sicut actio iniuriarum competit domino si iniuria fit servo, etiam aget dominus et non servus, Inst. de iniuri. § servis autem. Quid si remittit monachus iniuriam? Nihil agit quin possit agere monasterium. Sic licet filiusfamilias remittat iniuriam factam sibi, pater nihilominus agere potest pro iniuria filio irrogata, ff. de pacti., in personam. Immo et si iniuria fieret filio volenti, pater agere posset, ff. de iniuri., iniuria § usque. Monasterium vero iniuriam factam monacho potest remittere. Secus in ecclesia saeculari, quia non posset remittere iniuriam factam clerico, arg. 17. q. 4, quisquis. Vincen.
Conversos
Sic infra, de sent. excom., ex tenore; et supra, de sent. excom., non dubium, ubi de hoc.
Decreti
17. q. 4, si quis suadente.
Satisfaciant
Sed dabitur satisfactio? Per litteram istam videtur quod ipsi monacho vel converso laeso, ut dicit haec littera. Sed contra videtur 12. q. 1, non dicatis; et ff. pro soc., si inter fratres § ulti. De iniuria facta servo dic ut Inst. de iniuri. § quod si usufructus; et Inst. de iniuri. § sed si libero. In monacho vero vel converso qui proprium non habet, satisfactio dabitur monasterio. Et quod dicit hic, laesis, si datur laeso satisdatur monasterio, quia quicquid monacho datur, monasterio acquiritur, supra, de statu monach., cum ad monasterium. Clerico autem saeculari debet dari qui laesus est. Si clericus inde decedat, dic ut supra, de poeni., presbyteri. Et ex iniuria plures oriuntur actiones, ff. de iniuri., iniuria § ulti. Sed coram quo aestimabitur haec iniuria? Respondent quidam quod coram iudice percussoris, Inst. de iniuri. § sed postea. Et sic interdum in foro saeculari. Vincen. dixit quod ratione accessionis aestimabitur coram iudice ecclesiastico, sicut dicitur in dote, arg. supra, de coniug. serv., proposuit, in fi.; et supra, de don. int. vir. et uxor., mulieres; supra, de don. int. vir. et uxor., significavit; et supra, de don. int. vir. et uxor., de prudentia. Sed hoc intellige cum querela excommunicationis defertur ad ecclesiasticum iudicem. Tunc enim aestimabitur iniuria coram ipso, quia aliter non absolvitur, ut hic dicitur. Si vero clericus simpliciter vult conqueri de iniuria sibi irrogata, satis videtur quod debeat sequi forum rei. Papa tamen quotidie dat litteras clericis contra laicos nomine etiam suo, et de hoc 11. q. 3, sanctis quippe. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.