The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book IV › tit. 4.20 De donationibus inter virum et uxorem et dote post divortium restituenda

X 4.20.1 Mulieres

tit. De donationibus inter virum et uxorem et dote post divortium restituenda · 2 glosses
Ex concilio habito apud Wormaciam.Incipit Mulieres cum pro · alleged in the gloss as de don. int. vir. et uxor., mulieres 7× per the register · find the allegations →
Licita
Puta consanguinitatis, vel alia legitima, et ignoranter contraxit, tunc restitui debet quicquid altero ab altero habuit, supra, de coniug. serv., proposuit; quia nullum fuit matrimonium. Alias si scienter contraxissent, perdere debent quicquid alter alteri dederit, et fisco applicatur, nisi errore aut minori aetate excusentur, C. de incest. nupt., qui contra. Arg. contra infra, de don. int. vir. et uxor., etsi necesse, ubi de hoc.
Totam
Si totam reddere potest, alias in quantum facere potest, C. de rei uxor. act., rem § cum autem; et ff. de re iud., non tantum; nisi dolo diminuerit suam substantiam, ut in C. de rei uxor. act., rem § cum autem. Et si pervenerit ad pinguiorem fortunam, totum restituet ut ibidem, supra, de solution., Odoardus. Et si maritus paciscatur ut totum restituet, tale pactum non valet, cum sit contra bonos mores, ff. solut. matrim., alia causa § 1. Si tamen soluerit, repetere non potest, ff. de condi. indeb., nam et si maritus. Sed numquid fructus restitui debent, quod videtur ff. de regul. iur., in condemnatione? Sed non restituuntur nisi illi, qui ante matrimonium obvenerunt, quia illi ipso iure augent dotem, sed post matrimonium obvenientes non augent dotem, et non restituuntur, sed fiunt mariti propter onera matrimonii supportanda, ff. de iure dot., dotis fructus; et infra, de usur., salubriter. Et expensae necessariae minuunt dotem ipso iure, utiles vero non, sed petuntur actione mandati vel negotiorum gestorum. Voluntariae expensae permittuntur abradi sine laesione prioris status, C. de rei uxor. act., rem § sileat; et ff. de impen. in re. dot., impensarum; et ff. de impen. in re. dot., quod dicitur. Et hoc verum est, cum fit separatio quo ad foedus matrimonii; secus si quo ad torum propter adulterium, infra, de don. int. vir. et uxor., plerumque, ubi de hoc.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.