Book IV › tit. 4.20 De donationibus inter virum et uxorem et dote post divortium restituenda
X 4.20.4 Plerumque
tit. De donationibus inter virum et uxorem et dote post divortium restituenda · 5 glosses
Clemens III.Incipit Plerumque · alleged in the gloss as de don. int. vir. et uxor., plerumque — 3× per the register · find the allegations →
Iudicio ecclesiae
Alias non licet, etiam si nota esset fornicatio, supra, de divort., porro, ut ibi dicitur; et supra, de divort., ex litteris.
Propria voluntate
Resume ob hanc causam fornicationis, alias non noceret.
Nec reconciliata
Ad quod compelli non potest, etiam post poenitentiam, supra, de conver. coniug., gaudemus; 32. q. 2, admonere. Sed si reconciliata fuerit, postea illam fornicationem obiicere non poterit, quia ei remisit hoc quod ei licet secundum Evangelicam veritatem, supra, de iureiur., quemadmodum; et 32. q. 1, quod autem; et 32. q. 1, non erit; et quia mores illius iam comprobavit, ff. de adulter., si uxor, in fi.; et 32. q. 5, horrendus; nisi postea fornicetur.
Dotalitium
Id est, donationem propter nuptias. Sed haec expositio non videtur bona, quia donatio propter nuptias debet redire ad virum, sicut dos ad mulierem, infra, de don. int. vir. et uxor., donatio, in fi. Et ita non posset repetere dotalitium, etiam alias post separationem. Sed potest hoc intelligi, cum mulier lucratur donationem vel partem ex pacto, infra, de don. int. vir. et uxor., donatio. Et sic illam donationem, quam ex pacto habuisset, perdere debet. Vel appellatur hic dotalitium res paraphernales, ad quarum restitutionem tenetur maritus, C. de pac. convent., si mulier; et C. de pac. convent., hac lege.
Repetere non valebit
Sed pone sententiam latam esse quo ad tori separationem propter fornicationem, et sic amisit dotem mulier. Demum probatur consanguinitas inter eos, et pronunciatur matrimonium nullum fuisse inter eos. Mulier repetit dotem tamquam non commiserit adulterium. Quaeritur an possit repetere cum effectu. Quod possit probatur, quia ex futuro eventu patet, quod non fuit matrimonium, et si non fuit matrimonium, non fuit adulterium, supra, de frig. et malef., fraternitatis, in fi. Et veritate manifesta non obstat res iudicata, infra, de purg. vulg., significantibus; et 8. dist., veritate; et ff. de condi. sine caus., si fullo; et ff. de condi. sine caus., avunculo; ff. de re iud., res iudicata; et ff. de usufruct. legat., uxori 2. Ex quo enim fuit nullum matrimonium, nulla fuit dos, C. de condi. ob caus. dat., pecuniam. Item ex nova causa tollitur prima sententia, supra, de divort., ex litteris; et arg. infra, de don. int. vir. et uxor., etsi necesse. Ergo quicquid datum fuit nomine dotis potest repeti, quia patet nullum fuisse adulterium, et sic ecclesia decepta fuit in illa sententia, ergo revocari debet, supra, de frig. et malef., fraternitatis. Item per secundam sententiam tollitur prima, supra, de re iudic., inter monasterium; et supra, de re iudic., suborta. Sed contra, res iudicata pro veritate accipitur, ff. de re iud., res iudicata; et ff. fam. ercis., cum putarem. Et ex sententia ius factum est inter partes, supra, de re iudic., cum inter vos; et ff. de liber. agnosc., sive, in princ. Et secunda sententia contra res prius iudicatas a quibus appellatum non fuit, nulla est, 2. q. 6, ei qui § diffinitiva. Praeterea adulteria sicut et alia crimina secundum intentionem iudicantur, et ex corde procedunt, 15. q. 6 § quod vero; et 34. q. 2, lectum; et de poen. dist. 1, super tribus; ff. de fur., qui iniuriae; et infra, de sent. excom., cum voluntate; et iniuria ex affectu mentis fit, 15. q. 1, illud. Et negari non potest, quin mulier ista ex affectu mentis iniuriam faceret ei quem pro vero marito tenebat, et ita dolum commisit, sine quo non fit adulterium, ff. de adulter., si ex lege. In contrarium pro prima parte allegari potest illud, quid obfuit iniuria, ubi conatus non habuit effectum, supra, de spons., adolescens, ubi de hoc. Super hoc dicunt quidam, ut Tanc., quod mulier ista dotem sive dotalitium suum repetere potest. Alii dicunt, ut Laur., quod non est ulterius audienda, licet modo appareat quod non fuerit matrimonium, quia nihilominus puniri debet propter intentionem cum opere subsecuto, fecit enim quod potuit, supra, de bigam., nuper; et supra, de bigam., a nobis; et ff. de adulter., si uxor § 1. Et arg. huius capituli et eo ipso quod uxor condemnata est de adulterio, vir debet habere ante nuptias donationem et dotem, in Auth. ut liceat mat. et avi. § si adulterio; alias est vers. sub illo § in Auth. ut liceat mat. et avi. § quia vero plurimas, coll. 8. Et istud verius credo. Principium enim debet considerari in talibus et non exitus, ut per hoc caeteris delinquendi audacia auferatur. Sed si hoc esset falsum, posset committi in probatione impedimenti. Prima opinio magis benigna apparet, sed non est extendenda licentia.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.