Book III › tit. 3.32 De conversione coniugatorum
X 3.32.19 Gaudemus in Domino
tit. De conversione coniugatorum · 2 glosses
Gregorius. IX.Incipit Gaudemus in Domino · alleged in the gloss as de conver. coniug., gaudemus — 6× per the register · find the allegations →
Ceciderunt
Et sunt condemnatae per sententiam. Vel adulterium earum publicum et notorium est secuta sententia, unde viri eas recipere non coguntur, infra, de divort., significasti, etiam si sint emendatae, ut hic dicitur. Ber.
In claustris
Et ita mulier de adulterio condemnata vel publice deprehensa detruditur in monasterium ad agendam perpetuam poenitentiam, si eam emendatam vir recipere noluerit. Tamen infra biennium potest eam recipere si vult. Si vero noluerit eam recipere, vel si prius moriatur quam eam recipiat, tunc tondeatur et habitum monachalem recipiat ibi perpetuo moratura, ut expresse habetur in Auth. ut nulli iudic. lic. hab. § si quando vero adulterii crimen, coll. 9, unde sumpta fuit haec decretalis, et C. de adulter., authen. sed hodie. Et cum rebus suis, ne sit onerosa monasteria, ut in C. de adulter., authen. sed hodie continetur. Non propter hoc erit monacha, nisi amplius processum fuerit. Et sic quandoque propter culpam suam aliquis compellitur intrare monasterium, 50. dist., si ille; et 16. q. 6, de lapsis; 27. q. 1, si quis rapuerit. Et idem videtur dicere decretalis 32. q. 1, de Benedicto; et 2. q. 1, in primis, vers. princ.; et 34. dist., fraternitatis, in fi. Olim vero alia poena puniebantur adulterae, quia lapidabantur convictae de adulterio secundum legem Mosaicum, 33. q. 5, haec imago; et C. de adulter., castitati, ubi legitimis poenis subiicitur. Sed haec poena non imponitur cum non agitur criminaliter, supra, de procurat., tuae.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.