The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book IV › tit. 4.19 De divortiis

X 4.19.4 Significasti

tit. De divortiis · 3 glosses
Idem.Incipit Significasti quod quidam · alleged in the gloss as de divort., significasti 15× per the register · find the allegations →
Materiam adulterandi
Quod videtur, quia ipse dedit ei materiam adulterandi, quare sibi imputet vir, arg. 27. q. 2, si tu abstines; et ff. de minor., cum mandato, in fi.; ff. solut. matrim., si mulier. Quod magister Ioan. Favent. concedebat, quia qui occasionem damni dat, damnum dedisse videtur, 50. dist., studeat; 50. dist., saepe; et ff. ad leg. Aquil., qui occidit § in hac; et infra, de iniur. et damn. dat., si culpa, in fi.; et arg. ad hoc supra, de eo qui cog. consang., super eo; et supra, de eo qui cog. consang., discretionem. Sed contrarium est verum, quia mulier ad hoc nulla conditione debet adduci, 32. q. 5, ita ne. Nec est ignoscendum ei, quae praetextu paupertatis turpissimam vitam ducit, ff. de ritu nupt., palam § non est. Nec obstat si replicaret etiam illa, ff. de adulter., ex lege § si publico; nisi eam invitam tradidisset adulterandam, quia tunc non posset ei obiicere adulterium, ut in decretali supra, de eo qui cog. consang., discretionem. Sed pone quod mulier recessit a viro auctoritate propria et nihilominus petit restitui. Videtur quod non sit audienda, quia ipsa non fuit eiecta, sed ipsa se eiecit. Dicas quod est audienda, quia eo ipso quod rediens non admittitur, spoliata intelligitur, ff. de acq. poss., clam possidere § ulti.; et de acq. poss., si id quod § ulti.; et ff. de vi et de vi arm., praetor ait § sive autem. Sed numquid potest a viro petere expensas, quas fecit postquam ipsa recessit ab ipso? Non credo, cum maritus ipsam non expulerit, sed si eam revertentem non admittat, postea tenetur.
Si notorium
Quod si occultum est et in modum exceptionis obiiciat ei illud adulterium petenti restitutionem? Dico quod non auditur quousque fuerit restituta, supra, de restit. spol., item cum quis; et supra, de restit. spol., sollicite; et supra, de restit. spol., accepta; et supra, de restit. spol., in litteris; secus in petitorio, 27. q. 2, Agathosa.
Nisi constaret
Ita quod esset notorium adulterium viri, alias ipsam oporteret prius probare adulterium viri, et sic crimina mutua, pari compensatione tollitur, 32. q. 6, nihil; et infra, de adult., intelleximus; et infra, de adult., tua; ff. solut. matrim., viro; 25. dist., primum; et 26. dist., una tantum; et 6. q. 1, qui crimen; ff. de eo per quem fac. erit, ex hoc edicto § sed et si; et ff. de adulter., si uxor § iudex. Arg. contra ff. de dol. except., apud Celsum § Marcellus. Hoc contrarium solvitur supra, de except., dilecti filii.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.