The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.25 De exceptionibus

X 2.25.8 Dilecti filii

tit. De exceptionibus · 4 glosses
Idem Archidiacono Translig. et Officiali, et I. Canonico Turonensi.Incipit Dilecti filii S. · alleged in the gloss as de except., dilecti filii 11× per the register · find the allegations →
A defensione
Sic patet quod quilibet admittitur ad defensionem ecclesiae suae etiam periurus, quia etiam ad agendum sive ad accusandum admitteretur prosequens suam vel suorum iniuriam, 3. q. 11, neganda 2; et 4. q. 6, omnibus. Ergo multo fortius ad defendendum, cum ad defendendum admittitur quia alias ab agendo repellitur, supra, de except., cum inter; et infra, de except., dilectae.
Defendendo
Et ex hoc patet quod excommunicatus tam se quam ecclesiam suam defendere potest, agere vero nequaquam, ut hic, et supra, de except., cum inter; et infra, de except., Apostolicae.
Interlocuti fuerunt
Et male, quia si hoc esset probatum, non repelleretur, quia excommunicato vel criminoso licitum est defendere tam se quam ecclesiam suam, supra, de except., cum inter. Et est arg. quod non debet quis admitti ad probandum, quo probato non prodest, C. de probation., ad probationem; supra, de offi. deleg., cum contingat, ad fi., ubi de hoc.
Si res ita se habet
Hic habes quod contra exceptionem doli non datur replicatio de dolo, ff. de dol. except., apud Celsum § Marcellus. Sed contra habes supra, de except., cum ecclesiasticae; et infra, de divort., significasti; et infra, de adult., intelleximus; et infra, de adult., tua; et 32. q. 6, nihil iniquius; ff. solut. matrim., viro. Sed veritate inspecta non sunt contraria quo ad finem, quia unus est finis sive effectus, sive replicatio doli detur sive negetur, scilicet ne alter de dolo suo commodum habeat. In casu praesenti non datur replicatio ad hoc ne alter scilicet actor agere possit, cum sit excommunicatus. Sed admitteretur hic replicatio si actor excommunicatus admitteretur ad agendum, quod esse non debet. Et ita commune delictum noceret uni et alteri non. Unde non obesset ei excommunicatio. Et ita intelligitur lex praedicta ff. de dol. except., apud Celsum § Marcellus. Ideo ibi non datur replicatio, ne scilicet communis malitia alteri sit lucro, alteri vero damno verbi gratia. Dolo induxi te ad aliquid promittendum, deinde induxisti me dolo ad remittendum, et sic uterque est in dolo. Quo casu si ago contra te ad id quod promisisti mihi per dolum meum, mihi poteris opponere doli exceptionem, quam exceptionem non potero removere per meam replicationem. Si enim daretur haec replicatio, repelleretur reus, et actor remaneret in lucro de dolo, quod esse non debet. Et ideo in lege illa non datur replicatio. Et in contrariis datur replicatio propter eandem causam, ut patet in adulterio viri et uxoris. Verbi gratia, mulier repetit virum suum, ipse opponit ei adulterium excipiendo contra eam, et ipsa replicat contra eum quod et ipse similiter est adulteratus. Hic admittitur replicatio mulieris, et ideo scilicet ne ille lucrum habeat de suo adulterio, si replicatio mulieris non admitteretur. Et sic remaneret maritus in lucro de dolo suo, et uxorem repelleret. Et ita uni noceret adulterium, alteri vero non, quod esse non debet. Et sic intellige supra, de except., cum ecclesiasticae. Et ita patet quod idem est replicationem dare, quod denegare. Et sic eadem ratio est utrobique, et hic est ratio alia quae redditur in littera, et melius supra, de except., cum inter.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.