The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.25 De exceptionibus

X 2.25.5 Cum inter priorem

tit. De exceptionibus · 8 glosses
Idem Monachis Farsensibus.Incipit Cum inter priorem · alleged in the gloss as de except., cum inter 25× per the register · find the allegations →
Legitima defensio
Hic manifeste patet quod excommunicatus potest excipere et defendere se in iudicio, ut infra, de except., dilecti filii; et infra, de except., dilectae; et infra, de except., significaverunt. Et potest appellare et appellationem prosequi, infra, de except., venerabilem. Et eadem defensio competit excommunicato, quae competit non excommunicato, sicut eadem defensio competit servo quae libero, ff. de accusation., servos. Et libertus qui alias patronum accusare non potest, in ipsum patronum retorquere potest accusationem, si a patrono accusetur, ff. de bon. libert., qui cum maior § si libertus. Quia ignoscendum est illi qui provocatus voluit se ulcisci, ut ibi. Et sic potest excipere de pacto de non petendo et exceptionem probare, non obstante quod lex dicit quod reus in exceptione fiat actor, ff. de probation., in exceptionibus. Quia quicquid facit, ad sui defensionem facit. Item qualiter praestabit sacramentum calumniae, cum sibi non liceat ingredi sacra, multo minus et tangere, 5. dist., ad eius vero; et 44. dist., nulli clerico? Et quibus caetera sacramenta negantur, quomodo unum genus sacramenti putatur posse concedi, 95. dist., illud? In illo casu concessum est a iure in odium potius excommunicati, quod omnia possit facere quae ad causam pertinent, et sic iurabit, et omnes participantes sibi occasione litis non incidunt in canonem, cum talis communio sit potius ad damnum suum quam ad commodum. Sed quid si excommunicatus convenitur super eo pro quo fuit excommunicatus iniuste, numquid poterit excipere quod non tenetur respondere nisi restituatur ei communio hominum, qua fuit iniuste privatus? Dicit Io. quod sic, nec tenetur ante respondere, dummodo ostendat quod iniuste fuit excommunicatus, 3. q. 2, quanto; et 2. q. 5, super causa, in fi. Quia omnia iura sunt restituenda corporalia et incorporalia, 2. q. 2, nullus potest; et 3. q. 2, si episcopus. Et sic nota quod qui remotus est a quolibet actu legitimo, tamen excipere potest.
Suspecto
Ut 3. q. 5, quod suspecti; C. de iud., apertissimi.
Conscientia
Arg. quod sentenia lata a iudice suspecto possit retractari, si detecta fuerit suspicio, quia litterae sic obtentae nullam videntur conferre iurisdictionem. De hoc dictum est supra, de rescript., ad audientiam 2. Et nota quod omne rescriptum habetur suspectum quod de conscientia Papae non emanavit, supra, de rescript., cum dilecta; et infra, de confirm. util. vel inutil., porrecta.
Claudicare
Nota aequalitatem servari in iudiciis, supra, de iudic., novit; et 4. q. 4, nullus introducatur; et 3. q. 9, necesse. Nec debet actori licere quod reo non licet, ff. de regul. iur., non debet 2.
Remedium
Quia sicut potest excipere, ut dictum est, sic potest appellare, ut 3. q. 9, re vera; et infra, de except., venerabilem.
Legitima
Arg. quod qua ratione unum alicui conceditur, et omnia quae sunt eiusdem censurae sunt concedenda, arg. 4. dist., denique, in fi.; et 5. dist., ad eius vero.
Reconventione
Sic ergo patet quod licet possit excipere et appellare, non potest tamen reconvenire. Ratio redditur in littera sequenti. Quandoque tamen admittitur reconventio ubi non admittitur conventio, 3. q. 8, cuius in agendo; et ff. de iud., consensisse § sed si agant. Sed numquid potest excommunicatus compensare? Dico quod non, quia qui compensat, quodammodo agit. Sed si ageret, repelleretur per exceptionem, ergo non potest compensare, ff. de compensat., quaecumque. Immo etsi vellet compensare, et ab adversario admitteretur, iudex ex officio suo ipsum debet repellere, infra, de except., exceptionem, in fi. Quia quod una via prohiberetur, alia consequeretur, quod esse non debet, supra, de procurat., tuae. Ber.
Extendatur
Simile infra, de eccl. aedif., cum dicat, in fi., 1. resp.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.