The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.48 De ecclesiis aedificandis vel reparandis

X 3.48.2 Cum dicat

tit. De ecclesiis aedificandis vel reparandis · 4 glosses
Ex concilio Lateranensi.Incipit Cum dicat Apostolus · alleged in the gloss as de eccl. aedif., cum dicat 7× per the register · find the allegations →
Tot
Sed quot sufficiunt? Forte decem, ut 10. q. 3, unio. Vel etiam pauciores, dummodo velint ecclesiam dotare, arg. de conse. dist. 1, nemo.
Veteribus
Veteres enim ecclesiae propter novas laedi non debent, 16. q. 1, quicumque. Ecclesiae tamen de decimis modicum damnum possunt sustinere, infra, de eccl. aedif., ad audientiam 1.
Aliorum iniuriam
Arg. nullius inopiam relevari cum alterius iactura, 22. q. 2, primum; et ff. de condi. indeb., nam hoc; arg. 14. q. 5, denique; arg. C. de emancip. lib., nec avus. Quia et si princeps concedit alicui aedificare in loco publico, hoc intelligitur facere sine damno alterius, ff. ne quid in loc. pub., praetor ait § si quis a principe; et ff. ad Trebel., sed cum ab herede; ff. de admin. tut., impuberi; et infra, de eccl. aedif., ad audientiam 2. Sic enim interpretanda sunt beneficia principis, ut non incipiant esse iniqua, ff. de vulg. et pup., ex facto; ff. de praet. stipul., Paulus; ff. ex quib. cau. maio., sciendum; supra, de auctor. et usu pal., ex tuarum; et supra, de offi. ord., licet.
Nutrimentis
De omnibus autem aliis solvant decimas, ex quo de istis tantum prohibentur, quia quod de uno prohibetur de alio concessum intelligitur, 25. dist., qualis. Nisi religionem aliquorum assumerent, tunc gauderent eorum privilegio, supra, de statu monach., recolentes, in fi.; et arg. supra, de decim., ex parte tua 1. Io.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.