The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.30 De decimis primitiis et oblationibus

X 3.30.10 Ex parte tua

tit. De decimis primitiis et oblationibus · 3 glosses
Idem Terraconensi Archiepiscopo.Incipit Ex parte tua · alleged in the gloss as de decim., ex parte tua 1 10× per the register · find the allegations →
Praedecessores
Scilicet Paschalis ii et Gregorius, 16. q. 1, decimas; 12. q. 1, quia tua.
Laborum suorum
Hoc intellige de propriis possessionibus et non de conductis ad firmam, supra, de decim., dilecti. Quia vero de decimis monachorum varie loquuntur iura, ideo nota quod monachi in primitiva ecclesia decimas dabant de praediis et laboribus suis, tamquam laici, arg. 16. q. 1, alia causa; et 16. q. 1, generaliter; et 12. q. 1, duo, in fi., usque ad tempus Paschalis ii. Postea vero idem Paschalis et concilium Maguntinum statuerunt, quod nec monachi nec religiosi nec aliqui communiter viventes decimas de suis laboribus solverent, 16. q. 1, questi; et 16. q. 1, decimas. Tempore vero procedente Hadrianus Papa solis Cisterciensibus, Hospitalariis, Hierosolymitanis seu Templariis concessit hoc privilegium, ut de laboribus suis quos propriis manibus excolunt, decimas solvere non tenerentur. Aliis vero monachis tantum de novalibus, quae colunt suis manibus et de hortis et nutrimentis animalium suorum, ut hic dicitur, et sic modo servatur. Et ita est tenendum quod Cistercienses, Templarii et Hospitalarii decimas de suis possessionibus, quas suis laboribus excolunt, solvere non tenentur, ut hic dicitur et in duobus proximis capitulis infra, de decim., licet; et infra, de decim., ad audientiam. Nisi pacto ad hoc teneantur, supra, de decim., ex multiplici. Vel nisi parochialis ecclesia enormiter laederetur, supra, de decim., dilecti; et supra, de decim., suggestum; et infra, de verb. sign., quid per novale. Vel nisi solvendo renunicaverint privilegio suo, infra, de privileg., accedentibus; et infra, de privileg., si de terra. Et haec quae dicta sunt, vera sunt de monachis qui populum non regunt. Sed si monachi habent populum, bene possunt recipere decimas personales et praediales, 16. q. 1, moderamine. Hodie vero abbates Cistercienses et alii qui simili gaudent privilegio, de possessionibus quas acquisierunt post concilium generale vel de caetero acquirent, solvere tenentur decimas, infra, de decim., nuper. Tanc.
De novalibus
Quid sit novale, dicitur infra, de verb. sign., quid per novale; et infra, de privileg., consultationi.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.