Book III › tit. 3.30 De decimis primitiis et oblationibus
X 3.30.8 Dilecti
tit. De decimis primitiis et oblationibus · 4 glosses
Idem Monachis de Neuclen.Incipit Dilecti filii abbas · alleged in the gloss as de decim., dilecti — 5× per the register · find the allegations →
Conduxistis
Si propria non sufficiunt, licitum est clericis conducere aliena praedia, ut hic patet, et in Auth. de sanct. episc. § aliud, coll. 9. Et sic non obstant quae consueverunt signari pro contrariis, infra, ne cler. vel mon. saecul. neg., multa; infra, ne cler. vel mon. saecul. neg., sacerdotibus; et infra, ne cler. vel mon. saecul. neg., non magnopere; et 86. dist., pervenit. Ber.
Enormiter
In hoc casu perditur privilegium, infra, de decim., suggestum; et infra, de verb. sign., quid per novale.
Nec fuit intentionis
Forte habebant isti etiam monachi privilegium, ut de laboribus suis decimas non darent. Sed istud privilegium Papa non vult extendi ad conductitias possessiones. Et si debet considerari scribentis intentio, supra, de rescript., mandatum; et supra, de rescript., ad aures; et supra, de praeben., cum olim; et supra, de praeben., cum causam; 35. q. 3, quod scripsi; et supra, de decim., ex multiplici.
Componatis
Et sic compositio bene potest fieri super decimis. De hoc dixi supra, de decim., ex multiplici.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.