Book III › tit. 3.30 De decimis primitiis et oblationibus
X 3.30.9 Suggestum
tit. De decimis primitiis et oblationibus · 2 glosses
Idem Abbati et Fratibus Dolon.Incipit Suggestum est ex · alleged in the gloss as de decim., suggestum — 12× per the register · find the allegations →
Privilegia
Arg. quod diversitatem temporum et varietatem rerum privilegia sunt varianda, arg. 63. dist., quia sancta § verum; et infra, de cons. et affin., non debet; 12. q. 1, videntes. Sed contra, quia privilegia perpetua firmitate constare debent, 25. q. 2, privilegia ecclesiarum et sacerdotum; et 25. q. 2, privilegia ecclesiarum et monasteriorum. Solutio: quod ibi dicitur verum est, et generale quod perpetua sunt et immutabilia. Sed quod ibi dicitur, causale est. Et causa nova superveniente bene perditur privilegium. Puta si quis abutatur privilegiis, 11. q. 3, privilegium; et 74. dist., ubi ista didicisti. Item propter delictum civium perditur privilegium, 25. q. 2, ita nos. Item per negligentiam spatii decem annorum, ff. de nund., nundinis. Item per contrarium factum, supra, de praeben., pro illorum; et supra, de consti., cum accessissent; et infra, de privileg., si de terra. Item cum enorme praeiudicium alii inducit, ut hic, et infra, de verb. sign., quid per novale; et supra, de decim., dilecti.
Querelam saepe proponunt
Ubi enim privilegium ex post facto recidit ad iniquum compendium, principis est aestimatio, ff. de regul. iur., Neratius, in fi. Quia beneficia principalia ipsi principes solent interpretari, ff. de vulg. et pup., ex facto. Simile 63. dist., quia sancta § verum.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.