Book IV › tit. 4.14 De consanguinitate et affinitate
X 4.14.8 Non debet
tit. De consanguinitate et affinitate · 9 glosses
Idem in concilio generali.Incipit Non debet reprehnsibile · alleged in the gloss as de cons. et affin., non debet — 18× per the register · find the allegations →
Temporum
29. dist., sciendum; 3. dist., erit autem; 32. q. 4, quis ignoret; et 32. q. 4, obiiciuntur; et 23. q. 8, occidit; et supra, de transact., ex parte; et infra, de sent. excom., super eo vero.
Mutavit
de poen. dist. 1, novit Deus; 22. q. 4, incommutabilis.
In secundo et tertio
Ut melius intelligas hanc litteram, videas quid sit primum genus affinitatis, quid secundum et tertium genus. Primum, secundum et tertium invenire debes per hanc regulam: persona addita personae per carnis copulam mutat genus, et non gradum. Genus dico attinentiae, verbi gratia, ego et frater meus sumus consanguinei in primo gradu consanguinitatis. Frater meus duxit uxorem. Illa est persona addita personae per carnis copulam, illa mutat genus attinentiae, id est, alio genere attinentiae attinet mihi, quam frater meus, quia ille est mihi consanguineus, et illa est mihi affinis, sed non mutat gradum, quia sicut frater est mihi consanguineus in primo gradu, sic et illa mediante fratre meo, est mihi affinis in primo gradu primae affinitatis. Ergo si vis habere primum genus affinitatis, adde per carnis copulam alicui de tua consanguinitate aliquam personam, et illa persona est affinis omnibus consanguineis viri sui, in primo genere affinitatis. Et hoc genus tantum hodie prohibitionem habet, unde mortuo viro illius mulieris, puta fratre tuo, illa non potest habere aliquem de consanguinitate viri sui. Ergo patet quod omnes consanguinei et consanguineae uxoris meae sunt mihi affines in primo genere affinitatis. Si vis habere secundum genus affinitatis, adde personam per carnis copulam primo generi hoc modo: uxor fratris mei est mihi in primo genere affinitatis. Mortuo fratre meo adde illi alium virum, et ille erit mihi affinis in secundo genere affinitatis, et ille secundum antiqua iura, mortua illa, non poterat accipere aliquam de consanguinitate prioris mariti, usque ad quartum gradum. Et de isto secundo genere habes, 35. q. 3, de propinquis. Sed hodie non prohibetur, ut hic dicitur. Si vis habere tertium genus, adde personam personae per carnis copulam secundo generi, et sic habes tertium genus, verbi gratia, Seius fuit maritus relictae fratris tui, mortua illa relicta, maritus eius, qui est tibi in secundo genere, accipit aliam, illa est tibi in tertio genere, et illa olim mortuo viro suo, non poterat copulari alicui de consanguinitate tua, cum illa esset tibi, et consanguineis fratris tui in tertio genere usque ad secundum gradum; de hoc genere habes 35. q. 3, porro. Et primum genus contrahitur tantum ex una parte, secundum et tertium genus quandoque ex una parte, ut in praedictis exemplis, quandoque ex utraque parte, ut in uxoribus duorum fratrum, quae sunt inter se in secundo genere ex utraque parte apposito altero fratre mortuo, sil illa copulatur alteri, ille erit in tertio genere uxori alterius fratris. Primum genus dicitur, quia primo emanat de consanguinitate, vel quia una persona mediante contrahitur. Secundum dicitur, quia secundo loco emanat post primum, vel quia duabus personis mediantibus. Tertium quia in tertio loco, vel quia tribus personis mediantibus emanat; sic intellige quod hic dicitur. Sed numquid publica honestas est sublata? Videtur quod non, quia de ea nihil dixit. Sed contra videtur per capitulum 35. q. 3, porro, ubi prohibetur secundum genus. Et praeter istud impedimentum est ibi publica honestas, ut in uxoribus duorum fratrum, sive consobrinorum, sed secundum genus remotum est, ergo illa publica honestas. Potest dici quod ubi publica honestas simul incidit in eundem casum cum secundo vel tertio genere, ut in uxoribus duorum fratrum sive consobrinorum, uno sublato tollitur et aliud per hanc constitutionem. Quotiens enim vitium ex una etiam radice nascitur, consequens est ut una lege tollatur, C. de nupt., si libertam, in fi.; et ff. de iureiuran., duobus § colonus; et ff. arb. furt. caes., si colonus, arg. Et alia publica honestas, ut soboles suscepta ex secundis nuptiis non copulanda cognationi viri prioris sublata est, ut statim dicit sequens littera. Alias vero publica honestas adhuc est, supra, de despon. impub., duo.
Secundis nuptiis
Hoc ita intellige, frater meus habet uxorem; eo mortuo relicta eius contrahebat cum secundo. Soboles nata de illis secundis nuptiis non poterat olim copulari alicui de consanguinitate prioris mariti, et hoc propter publicae honestatis iustitiam, quae hodie sublata est in hoc casu. In alio casu adhuc durat, ut dixi in sponsa de futuro, quia in matrimoniis non quid liceat, sed quid honestum est consideratur, ff. de ritu nupt., semper. Et ideo frater impeditur sumere sponsam fratris habere non potest, supra, de spons., ad audientiam; et arg. ad hoc, ff. de adopt., qui in adoptionem. Io. dixit quod publica honestas in omnibus est sublata, nisi in sponsa de futuro. Ego intelligo esse tantum sublatam in casibus omnibus, qui hic ponuntur, et non in aliis.
Revocantes
Gregorius tamen dixit, qui dissolvit haec genera affinitatis, negat verbum Dei in aeternum manere, 35. q. 10, fraternitatis, ultra medium, vers. fi. Qualiter ergo Innocentius dissolvit? Hoc intellige sine causa, et ab alio quam a successore Gregorii.
De caetero
Sic ergo videtur quod matrimonium illorum qui ante constitutionem istam contraxerant in quinto vel in sexto gradu, non confirmetur hic, quia constitutiones matrimonii non trahuntur ad praeterita matrimonia, 35. q. 3, de incestis; et 31. dist., ante triennium. Et generaliter constitutiones non trahuntur ad praeterita, nisi hoc ibi dicatur, supra, de consti., quoniam. Sed pone quod post istam constitutionem publicatam simul steterunt scienter. Dico quod hoc ipso intelliguntur ratum habere matrimonium, arg. supra, de coniug. serv., proposuit; et supra, de despon. impub., litteras; et supra, de despon. impub., accessit; et ff. de ritu nupt., si quis in senatorio. Quia et si primus consensus nullus fuit, postea potest confirmari, in Auth. de nupti. § si vero ab initio, coll. 4. Sed videtur quod verba necessaria sint, supra, de spons., tuae fraternitati; et 29. q. 2, si quis ingenuus; et novus consensus requiritur, supra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., veniens. Nisi expresse consentiat, antiquus consensus videtur perdurare, qui nullus fuit, ff. de preca., sed si manente; ff. de recepti., si cum dies, in princ.; et ff. de recepti., Labeo § penulti.; ff. de ver. oblig., stipulatio non potest § si quis simpliciter, vers. cum adiicit. Io. dicit quod pro matrimonio standum est, ex quo ex certa scientia post publicatam constitutionem simul steterunt, ipso enim facto matrimonium inducitur, saltem praesumptum. Ber.
Quatuor sunt humores
De quibus habes supra, de celeb. miss., in quadam, in fi.
Nulla longinquitate
Et ita nulla praescriptio currit contra matrimonium, sicut olim currebat. Et sic contra votum nulla currit praescriptio, 33. q. 5, quod Deo pari; et supra, de regular., sicut nobis, in fi.
Infelicem
Sic supra, de consuet., cum tanto; et supra, de consuet., quanto; et infra, de simon., non satis; et infra, de simon., cum in ecclesiae.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.