The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book IV › tit. 4.2 De desponsatione impuberum

X 4.2.12 Duo pueri

tit. De desponsatione impuberum · 13 glosses
Clemens III.Incipit Duo pueri · alleged in the gloss as de despon. impub., duo 5× per the register · find the allegations →
Matrimonialiter
Id est, ut matrimonialiter iungerentur aetate adveniente, sed sponsalia contrahendo. Ber.
Per tres annos
Et ita tenuerunt sponsalia ratihabitatione sequenti, supra, de despon. impub., ex litteris. Et quae patri in sponsalibus non contradicit, consentire videtur, ff. de sponsal., sed ea quae patris. Ber.
In uxorem
Quam habere non potuit, supra, de spons., sponsam.
Rediret
Rediit iste pater ad id quod damnaverat, 26. q. 5, nec mirum. Ber.
Matrimonia
Sed sponsalia fuerunt tunc iuris potestate, quia si non valet quod ago ut ago, valeat ut valere potest. Intendebant enim obligari adinvicem, et ideo interpretatio fieri debet ut res potius valeat quam pereat, supra, de fide instrum., inter dilectos § caeterum; ut dictum est supra, de despon. impub., a nobis. Et hoc patet per sequentia, arg. ff. de act. et oblig., obligationum § verborum obligatio.
Publicae honestatis iustitiam
Quae impedit etiam matrimonium contrahendum, et dirimit iam contractum, quare ille Guilelmus non potest habere aliquam de consanguinitate Guilelmae, supra, de spons., ad audientiam; et supra, de spons., iuvenis; et supra, de spons., sponsam; et supra, de despon. impub., accessit, in fi.; et supra, de despon. impub., litteras. In quibusdam tamen sublata est publicae honestatis iustitia, ut in sobole suscepta ex secundis nuptiis, et in secundo et terio genere affinitatis, infra, de cons. et affin., non debet.
Legitime
Id est, per matrimonium, quod tamquam fortius vinculum solvit sponsalia, supra, de spons., si inter; et infra, de sponsa duo., duobus. Alias non contraxit legitime, quia non debuit frangere fidem, de qua debet agere poenitentiam, ut supra, de spons., si inter.
Caput
Sic 33. q. 5, cum caput. Unde sibi potius creditur quam uxori, supra, de despon. impub., continebatur; et 33. q. 1, si quis acceperit.
Dicat
Satis fuit de facili credendum, quia nihil iuris acquirebat alteruter, quia sive cognoverit, sive non, eam habere non potest, ut supra eodem capitulo patet. Secus si coitus faceret ad probationem obligationis, ut supra, de probat., proposuisti; et infra, de frig. et malef., accepisti.
Sive antea
Hoc est, postquam fuerit compulsus redire ad Guilelmam, sive ante compulsionem sive post cognovit Stephanam.
Neutri dabitur licentia
Sed quare hoc, cum inter Guilelmum et Guilelmam non fuit matrimonium? Potest dici quod propter scandalum, ut innuit littera praecedens. Vel potius propter delictum utriusque propter sponsalia quae praecesserant inter eos, et sic orta erat publicae honestatis iustitia. Unde non poterant Guilelmus et S. ulterius carnaliter coniungi, et ideo prohibentur, quia ex certa scientia contraxerunt, et carnaliter coniuncti fuerunt. Tamen si contrahunt matrimonium tenebit, infra, de matr. contrac. con. int., litterae.
Cum M.
Nisi voluerit eam repellere praetextu adulterii.
Non requisito
Nota quod sine iudicio ecclesiae nullus debet dimittere uxorem suam, cum haec sit poena, quae nulli est inferenda nisi per iudicem, 33. q. 2, saeculares; et 33. q. 2 § in hoc; et 35. q. 6, multorum; quantumcumque etiam impedimentum sit manifestum, infra, de divort., porro; tunc circa coitum distingue, infra, de sent. excom., inquisitioni.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.