Book IV › tit. 4.15 De frigidis et maleficiatis et impotentia coeundi
X 4.15.1 Accepisti
tit. De frigidis et maleficiatis et impotentia coeundi · 8 glosses
Ex Brocardico libr. XIX.Incipit Accepisti mulierem et · alleged in the gloss as de frig. et malef., accepisti — 6× per the register · find the allegations →
Iudicium
Scilicet, quod uterque iuret cum septima manu propinquorum, 33. q. 1, requisisti.
Diiudiceris
Nota contrarii operis evidentia mendacium convinci, supra, de praesump., litteras; arg. supra, de maior. et obed., legebatur; et 22. q. 5, cavete.
Reparare
Nota quod sententia contra matrimonium lata, non transit in rem iudicatam, cum appareat ex post facto ecclesiam fuisse deceptam; sic supra, de re iudic., lator; et supra, de re iudic., consanguinei; et infra, de frig. et malef., fraternitatis. Quare priora etiam matrimonia restaurantur, etiam muliere contradicente, si fraudis fuerit conscia, ff. de adulter., si uxor § iudex; et ff. de adulter., si uxor § idem dicendum, ut dixit Ala. Si vero conscia fraudis non fuerit, poterit repellere eum, si voluerit, praetextu adulterii, arg. 32. q. 1, de Benedicto; et 32. q. 6, nihil. Sed non credo quod hoc non obstet, quin matrimonia priora debeant restaurari, infra, de frig. et malef., laudabilem; et infra, de frig. et malef., fraternitatis. Item arg. contra, 33. q. 1, si per sortiarias; sed ibi separantur propter maleficium, non propter frigiditatem.
Missum
Simile supra, de regular., si quis. Et expone missum, id est, vicarium, qui fungitur vice episcopi, supra, de instit., ex frequentibus.
Affirmas
Quod eam cognovisti.
Caput
Supra, de despon. impub., continebatur; 33. q. 1, si quis acceperit. Et hoc intellige, nisi ipsa velit se probare virginem per aspectum corporis, supra, de probat., proposuisti; et supra, de probat., causam matrimonii.
Tacuit
Ergo videtur quod post annum et dimidium reclamare non poterit. Sed contrra videtur C. de repud., in causis, ubi dicitur quod usque ad triennium, in Auth. de nupti. § per occasionem, coll. 4; et infra, de frig. et malef., laudabilem. Quod dicitur in istis duabus ultimis concordnatibus tenendum est, et non tenet quod hic dicitur de anno et dimidio. Et est arg. ad praescriptionem, si quis taceat usque ad completam praescriptionem, quia gesta taciturnitate firmavit, C. de his qui a non dom. man., si non a dominis.
Probari
Hoc ideo dicit quia non est standum eorum confessioni contra matrimonium. Et si uterque confiteatur, non videtur credendum, ne in fraudem hoc diceretur, supra, de eo qui cog. consang., super eo; nisi quod asserunt, probaverint cum septima manu propinquorum, 33. q. 1, requisisti. Sed pro matrimonio bene creditur eis, supra, de clan. despon., quod nobis. Et quod dicitur, non creditur eis contra matrimonium, verum est quantum ad hoc, ut contrahendi facultatem acquirant; sed si vellent in continentia manere, creditur eis, 33. q. 5, quod Deo pari.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.