Book III › tit. 3.31 De regularibus et transeuntibus ad religionem
X 3.31.2 Si quis ante
tit. De regularibus et transeuntibus ad religionem · 8 glosses
Ex eodem.Incipit Si quis ante · alleged in the gloss as de regular., si quis — 2× per the register · find the allegations →
Tonsuratus
Ut fiat monachus vel regularis canonicus, 20. q. 2, si in qualibet.
Infra annum
Et diem, 20. q. 2, puella. Et tutor contradicere potest infra idem tempus, ut ibi dicitur.
Ad principem
Id est, ad Papam, de conse. dist. 1, corpora; vel ad principem, id est, ad praelatum ecclesiae. Ber.
Ad missum
Id est, vicarium episcopi qui gerit vices suas, supra, de instit., ex frequentibus.
Permaneat
Quo ad parentes, quia post annum filium revocare non possunt, ut hic patet, et 20. q. 2, puella. Ipse vero puer quandocumque usque ad finem quarti decimi anni posset resilire, infra, de regular., significatum; et infra, de regular., cum simus. Postea vero non poterit exire, 20. q. 1, illud.
Per vim
Illatam sibi a parentibus.
Clericus
Id est, monachus.
Permaneat
Quia ex mora tanti temporis praesumitur consensisse. Et intellige si potuit reclamare, infra, de spons., ad id quod; et 1. q. 1, constat; infra, de despon. impub., de illis 2. Alias non teneret monachatus, supra, de his quae vi met. caus. fi., perlatum.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.