The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.7 De institutionibus

X 3.7.3 Ex frequentibus

tit. De institutionibus · 5 glosses
Alexander III. Cantuariensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis.Incipit Ex frequentibus querelis · alleged in the gloss as de instit., ex frequentibus 14× per the register · find the allegations →
Officialium
Officiales dicuntur quibus episcopi committunt vices suas, qui possunt instituere vice episcoporum, ut hic dicitur.
Recipiunt
Si a laicis recipiant, suspensi ipso iure per canones antiquos videntur, 16. q. 7, si quis deinceps. Arg. contra infra, de iure patron., cura, cui stamus. Sic ergo patet quod auctoritas instituendi est penes episcopum, licet capitulum quandoque eligat, infra, de concess. praeben., nulla. Tamen de consensu capituli episcopus instituere debet, infra, de his quae fi. a prael., novit. Nec obstat 70. dist., sanctorum, quia ibi capellae subditae sunt praeposito quo ad sustentationem, non quo ad institutionem et administrationem. Laur.
Ex officio
Legationis quantum ad suffraganeos diocesis, supra, de offi. legat., cum non ignoretis.
Detinent
Unde nullam possunt habere excusationem quantocumque tempore ea tenuerint, quia diuturnitas temporis peccatum non minuit sed auget, infra, de simon., non satis; et infra, de simon., cum in ecclesiae; et 24. q. 1, schisma; supra, de consuet., quanto. Secus si ignoranter, quia ignorantia nisi sit crassa et supina tales excusat, supra, de ordin. ab ep. qui ren. epi., requisivit; et 8. dist., consuetudo.
Confirmantes
Post quam confirmationem archiepiscopus sententiam relaxare non posset, nisi illud quod sequitur fuisset appositum, arg. supra, de confirm. util. vel inutil., si quis; et supra, de confirm. util. vel inutil., de confirmationibus; et de conse. dist. 2, in altari; et supra, de temp. ord., cum in distribuendis. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.