Book V › tit. 5.3 De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur
X 5.3.8 Non satis
tit. De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur · 4 glosses
Alexander III. in concilio Turonensi.Incipit Non satis · alleged in the gloss as de simon., non satis — 15× per the register · find the allegations →
Requiratur
Aliquo pacto, infra, de simon., veniens; et infra, de simon., tua. Tamen si sponte sine aliqua conditione et pura intentione aliquid dare voluerit, non prohibetur, infra, de simon., tua. Sed si monasterium esset ita tenue, quod non potest sufficere, argumentum est quod tunc posset exigere hoc modo: frater scias quod nos possumus tibi providere. Si vis intrare, porta tecum unde vivere possis, ut 1. q. 2, si quis propter hoc. In simonia enim et usura amor lucri prohibetur, 14. q. 4, si quis oblitus. Vincen.
Prioratus
1. q. 1, si quis episcopus; et 1. q. 3, salvator; et supra, de statu monach., monachi.
Pro sepultura
Quot modis dicatur sepultura dictum est supra, de sepult., parochiano. Ber.
Diuturnitas
Simile infra, de simon., cum in ecclesiae; et supra, de consuet., quanto; et supra, de consuet., cum tanto; ad idem 1. q. 3, si quis praebendas. Diuturnitas temporis peccatum non excusat, 24. q. 1, schisma; et 1. q. 1, nullus episcopus gravamen; ff. de act. et oblig., obligationum § 1. Arg. contra ubicumque habet locum praescriptio, 32. q. 4, obiiciuntur. Solutio: de hoc dictum est supra, de consuet., cum tanto; et supra, de temp. ord., sane. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.