Book III › tit. 3.28 De sepulturis
X 3.28.14 Parochiano
tit. De sepulturis · 6 glosses
Gregorius IX. Episcopo N.Incipit Parochiano tuo · alleged in the gloss as de sepult., parochiano — 7× per the register · find the allegations →
Incendio
Incendiarii utrum sint ipso iure excommunicati dicetur infra, de sent. excom., tua.
Ecclesiasticas
Isti ipso iure sunt excommunicati, 17. q. 4, si quis suadente.
Violatione
Violatores ecclesiarum non sunt ipso iure excommunicati, sed tamquam sacrilegi excommunicandi, 17. q. 4, sicut antiquitus; et 17. q. 4, si quis domum; et 17. q. 4, omnes. Idem est si quis res ecclesiae invadat, tamquam sacrilegus excommunicetur, supra, de for. compet., conquestus.
Iuxta formam
De qua habes infra, de sent. excom., ex tenore; et infra, de sent. excom., cum desideres, 1. resp.; et infra, de sent. excom., a nobis est.
Denegari
Quia ex quo communicavimus ei vivo, et mortuo communicare debemus, supra, de sepult., ex parte parentum; et 24. q. 2, sane. Item est hic arg. cui unum sacramentum conceditur vel negatur, et alia intelliguntur concessa vel negata, 5. dist., ad eius vero; 95. dist., illud; et 13. q. 2, si fur. Contra infra, de torneam., felicis; et infra, de rapt., super eo, ubi conceditur poenitentia et eucharistia, et tamen denegatur ecclesiastica sepultura, sed illud fit ad terrorem aliorum.
Sed eius heredes
Similem casum habes infra, de rapt., in litteris. Et ita ex hoc capitulo et illo patet quod heredes conveniuntur ex maleficio defuncti, licet nihil inde pervenerit ad eos, quamvis lis contestata non fuerit cum defuncto, cum ad eos bona defuncti pervenerint, ut hic dicit, 16. q. 6, si episcopum; infra, de usur., tua nos. Et intellige heredem esse heredis heredem, ff. de ver. sig., heredis. Sic heres heredis testatoris est heres, C. de hered. instit., cum in libris. Nam est secundum leges heres tenetur condictione furtiva, ff. de condi. furt., si pro fure § si condictio. In casu etiam tenetur filius pro parte, licet non sit heres, C. de primip., cum ex sola, lib. 12. Quaelibet enim actio ad heredem et adversus heredem transmittitur, C. de contrah. et comm. stip., veteris; et C. de contrah. et comm. stip., si quis; C. ut act. et ab her., cum et stipulationes. Et in delictis, licet ad heredem nihil pervenerit, arg. 1. q. 4, ecclesia § item peccato Israelitarum, vers. maxime. Cum ex eo utilitas deferatur ignoranti. Tamen secundum leges non tenetur heres ex delicto defuncti, nisi in quantum ad ipsum pervenerit, vel nisi lis contestata fuerit cum defuncto, C. ex delict. defunct., post litis. Sed ex contractu vel quasi defuncti heres indistincte tenetur, C. de act. et oblig., ex depositi; et ff. de re iud., ad ea § in contractibus. Nisi in duobus casibus, unus est ff. si mens. fals., si duobus § ulti. Alius est ff. de trib. act., illud § ulti. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.